BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Paulus Vergerius Maior

1370 - ca. 1444

 

Paulus, comoedia

ad iuvenum mores corrigendos

 

ca. 1390

 

____________________________________________________________

 

 

 

Actus IV.

 

Choros epitaseos.

Quartus actus.

 

Paulus herus, Damma, Herotes servi.

 

560

Paulus. Iure, si quidem obveniret mihi, ut iste omnem

Pecuniam asportasset, qui ita omnibus credo.

Damma, ubinam Herotem liquisti?

Damma. Apud forum. Paulus. Quocum? Damma. Solum.

Paulus. Quo tendebat? Damma. Haerebat quidem, cum me

565

Dimitteret; sed cum abii, forte fit cuidam obvius,

Qui verbis eum 1) impeteret; tenuit, respexi eum,

Qui videbatur huc recta venire, etsi alio se

Dixisset iturum. Herotes. Papae, quam doctus 2),

Quam sagax fui muneris artifex! Virgo isthaec!

570

Quae si ita se cum hero exerceat, periere

Commenta omnia. Paulus. Nec venit. Damma. Non

Ego quem viderim. Herotes. Ter ego hodie

Nec 3) minimum exsolvi. Sed undenam tanta

Me fames impetit? Verum 4) est, quod aiunt,

575

Post Venerem esurire homines. Sed abibo

Recta domum, ut famem hanc expleam.

Paulus. Maior hercle mihi suspicio oborta est; nam si

Alio divertisset, sperarem ad caetera, quae

Iussi, profectum. Nunc vero, posteaquam nemo

580

Eum vidit, furtim introgressus erit

Et res suas abstulerit 5) atque abierit.

Aspice, Damma, num in cella sua siet.

Herotes. Moriar, nisi mulierem hanc ludam,

Quae me insulsum nunc a sese aestimat.

585

Nihil difficile est simpliciosas virgines

Fallere, quae quidvis 6) credant, aut etiam

Doctas matronas, quae nihil extra familiarem rem

Suam sapiunt; summa vero laus est has callidas

Meretrices intervertere, quae continuo

590

Ac diuturno studio nihil intentant aliud,

Nisi ut fallant. Haec ipsa, cum in se primum,

Quando potuit, nunc vero in gnata studium

Suum exercet. Certum est experiri,

Illa egone callidiores sumus. Damma. Occlusae

595

Fores. Paulus. Huic ego credidi! Non frustra sane

Tam instructus hodie ad me venit; praeconceperat

Furtum ab hac urbe aut haec ipsa experiri,

Quae me docuit perfidus ille hodie.

Herotes. Sed interea excogitabo aliquid; nunc propero,

600

Ut famem <mihi> expleam et illi desiderium impleam.

Paulus. Quis alius est? Quis est? Herotes. Herotes est,

Omnis tuae felicitatis auctor. Paulus. Ubinam

Tamdiu? Herotes. Ubinam? Quid enim me

Censes aut excogitare aut moliri aut

605

Facere umquam, nisi quod tibi voluptati cedat?

Paulus. Quid quaeso hoc est? Herotes. Dicam, sed sine, ut

Deponam inediam, quam pro te tuli.

Paulus. Dic quaeso propere: ne me desiderio excrucia.

Herotes. Paravi tibi virginem speciosam. Paulus. Virginem!

610

Herotes. Formosam admodum. Paulus. Quo pacto?

Herotes. Quidnam efficiat nummus! Paulus. Quantum dedisti?

Herotes. Nihil praeter spem. Paulus. O frater, frater mi,

Numquam a te sum liber, tantum debeo tibi; sed

Dic quaeso, quonam effeceris modo atque ordine?

615

Herotes. Facile satur et accipere et dare vacuo verba potest.

Id posthaec scies. Sed hic in specula morare,

Si quam huc videris venientem, qualem dico.

Me voca, nam  7) iussi, ut veniret protinus.

Paulus. O meae deliciae, sine quo ne unam possem

620

Agere laetus diem! Quam cuperem libens, ut

Hic empticius meus tantum saperet!

Sed hoc est malignum genus hominum.

Perpauci norunt ea, quae ipsi norunt,

Vel negligunt; hic vero conducticius omnes operas

625

Ad hoc suas dat, ut mihi ad votum subserviat,

Idque praeclare efficit. Quem si prece, spe, donis

Tenere valeam, nusquam a me discessurus est

Loci, gentium. Sed nimium, anime mi, tardas.

Timebit, vereor, ac propterea tarda veniet.

630

Sed ego solabor, lenibo ac demulcebo.

Dic, Herotes, quando se venturam pollicita est?

Herotes. Iam iam cum matre aderit. Paulus. Exspecto

Et pendeo. Isthac ergo veniet? Herotes. Dextero

Calle ex platea proxima. Paulus. Nusquam igitur ego

635

Deiiciam oculos.

 

 

Chorus epitaseos.

Quarti actus scena secunda.

 

Nicolosa, Paulus, Herotes.

 

Nicolosa. Num satis videor amens, quae me huic

Credam, quem numquam ante praeterquam hodie viderim?

Sed nunc falli facile, posthac hercle non saepe

Possum. Viam frustraverimus aut 8), si quid magis,

640

Noctem; sed alius, qui non viderit iacturam isthanc,

Resarciet. Mea Ursula, abi et tete appara,

Ut illhoc eamus. Sed non satius est, ut ipsa vadam 9)

Prius sola et cum eo colloquar? Non carum siet,

Quod tam facile emptum sit! Quid, si nunc

645

Coegerint comites et conventum faciant, ut solent?

Spectare oportet omnia: adolescentes omnes sunt,

Quibus omnia licent, multaque transmittunt impunita;

Tum et supprimere res nesciunt. Si hoc fiat,

In propatulo res nostrae sunt.

650

Circumspicienda sunt igitur omnia; audin tu?

Ego prius ad eum ibo, ut componam.

Fortasse oblatus mihi fuerit, quem expilem.

Neminem 10) hic video. Ille debuerat in foribus

Hic adesse, qui me vocaret; ego priores amicos

655

Convenire, qui domum norint. Ego unum cognatum,

Alium affinem, alium compatrem appellabo!

Paulus. Quid tamdiu, Herotes, illas morari existimas?

Herotes. Neminem vides? Paulus. Neminem. Sed iam iam

Praeterit anus, quae hic plurimum spectaret

660

Ac penderet. Herotes. Illa anus, immo vero

Floridior virgo, quae urbem hanc habeat.

Paulus. Obsecro te, abi obviam illis. Herotes. Iam primum

Aderunt. Paulus. Cum ocius tum et fidentius

Te comite adventabunt. Herotes. Eo 11) igitur, quoniam lubet;

665

Sed si quid aderit loci, non frustra iero,

Quamquam iam nolim tot mihi precibus emptum dari,

Etsi quidvis potius quam nummum do.

Herotes. Salve, Ursula, veni; te herus anxius exspectat.

Ursula. Quid? non pro me mater venit? Sola enim iam dudum

670

Ad vos, ut et domum et tempus edisceret.

Herotes. Illa vero iubet, ut mecum venias; nemo enim isthac

Nunc solet. Sed tibi prius suavium do.

Ah, quid ago? Interveniet fortasse mater atque omnia

Perierint! Interveniat quivis, ego commodis meis

675

Studeo; mihi non desunt apud herum causae.

Paulus. Iam vero omnes ego amiserim: nec iste redit

Nec illae veniunt. Interposuit fortasse aliquis,

Qui rem turbaverit. Numquam boni quicquam mihi evenit,

Quod non parte aliqua turbaretur!

680

Bellum nunc conserit Herotes! Herotes, enitere

Manibus pedibusque atque elabora hoc mihi, quod

Coepisti! Quid enim in vanam me spem, si non

Proficis, induxisti? Herotes. Eamus ocius, ne quid

Suspicentur mali. Ursula. Perii. Herotes. Quam ego felix sum,

685

Si hoc explere possim! Atat quam timui, ne illa esset mater!

Tu vero adverte et viam et domum, ut parenti

Indices. Paulus. Perii: solus redit 12) – immo vero et virgo.

Et felix ante omnes sum homines, cui tanta

Res sit oblata. Sed meminisse huius studeo,

690

Quod 13) visa sit aliquando mihi fortasse; sed nunc et visa

Et habita mihi erit. Herotes. Sequere me intro,

Actum iam est. Ursula. Quam sum felix, quod nemo

Nos vidit praeter eam senem, quae fortasse

Nihil trans nasum! Sed ubi est mater?

695

Herotes. Sursum; eamus. Paulus. O meae deliciae, o meae omnes

Voluptates, anime mi, quanto ego te desiderio

Exspectavi iam dudum! Nihil timeas,

Nihil a me speres mali; domi tuae es,

Tui nos omnes. Ursula. Sed ubi est mater?

700

Herotes. In primis aedibus, quae garrulam quandam

Senem nequit a se divellere.

Vos huc intro! Ego eam protinus evoco.

 

――――――――

 

1) me codd. 

2) docta codd. 

3) num A., neu V. 

4) vere V. 

5) tulerit codd. 

6) quidquis codd. 

7) meam A. 

8) ut codd. 

9) vado codd. 

10) hominem A. 

11) ego codd. 

12) rediit V. 

13) qui A.