BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Paulus Vergerius Maior

1370 - ca. 1444

 

Paulus, comoedia

ad iuvenum mores corrigendos

 

ca. 1390

 

____________________________________________________________

 

 

 

Actus V.

 

Diverbium catastrophes.

Quintus actus.

 

Herotes, Papis servi.

 

Herotes. Postquam convivas invitavi non sane invitos

Coenamque pro sententia opipare instruxi,

705

Tandem in forum eo, ut me paulisper oblectem.

Sed quam tempestive Papim video: adeo, ut colloquar.

Salve, Papi! Papis. Et tu, Herotes, salve!

Herotes. Domi tuae fui, ut herum in coenam vocarem. Quid agis?

Papis. Nihil hercle. Herotes. Nihil? Ego hercle non nihil hodie.

710

Papis. Scio te semper rerum aliquid moliri idque quam bonum!

Herotes. At, si scias! Papis. Quid quaeso? Herotes. Numquam dicerem.

Papis. Dic quaeso, quo enim pacto esse tibi iocundum potest,

Si solus scias? Herotes. Non sum solus, sed nil ego

Facio nisi, ut scias (iamque longa fabula fiat,

715

Si tibi velim omnia recensa facere; sed summam

Complectar): Nostin tu eam, quae proxime

Con filia in plateam, quae iuxta nos est,

Mansum venit? Papis. Tertia ab angulo domo?

Herotes. Ea est. Papis. Vidi 1) hercle adolescentem et facie

720

Et habitu admodum liberali. Herotes. Matrem induxi

Spe, precibus, promissis, ut hero filiam praestaret,

Idque tandem obtinui. Constituta est hora,

Qua diu 2) ad nos veniret. Sed, ut veneficii

Metus abesset omnis, praegustavi! Is est enim mos mihi,

725

Quaecumque ad herum veniat, ut tentem prius,

Quid secum salis ferat. Papis. Eam tam formosam

Habuisti? Herotes. Itane mirum? Papis. Ego fortunas

Has numquam captare possum. Herotes. Vos isthaec

Non curatis. Cum ea igitur ad constitutam

730

Non venit, redeo, domi reperio solam,

Castigo iteram et apud nos matrem esse comminiscor,

Quae se vocet. Venit illa; in cubiculum induco,

Matrem ivisse tunc primum ad vicinam subicio.

Illi sese intus oblectant. Sed hic tu maxime,

735

Si dicam, risu crepes. Papis. Tu vero! At quid est?

Obsecro. Herotes. Ego, quo magis gratam facerem

Hero, virginem illi esse hanc dixeram

Atque ita admonueram matrem, ut edoceret

Commode natam. Quod ego ratus simulque

740

Metuens, ne nos interciperet mater venientes,

Nihil edixeram. Cum igitur cubiculo inclusi sunt,

Aurem ego foribus oculumque subicio,

Blanditias audio et sonantia oscula.

Illa propterea, ut puto, quod domi alienae erat,

745

Verecundius agebat, sed tamen 3) ita, ut ego

Maturam semper meretricem, alii profecto

Virginem numquam crederent. Ad rem tandem

Veniunt. Nullo labore vique nulla opus fuit.

Ille continuo blanditias mulcentesque sermones

750

Persequitur: ‹Ne metue, mea Ursula,

Nihil ego tibi mali facio, mea vita,

Meum suavium, anime mi! Si patiare, dabo

Aurea tibi serta vestemque stragulatam

Et zonam quidem arte multa elaboratam.

755

Clamare noli – cum illa diceret nihil quidem –,

Etiam paulisper adhuc suffer ut hactenus.›

Iamque fere operam suam implerat, cum demum

Illa errorem agnovit et: ‹Hei mihi› inquit

‹Ad quos veni, qui me ita excrucient?›

760

‹Hui iam tandem› inquam vixque risum

Compressum feci. Papis. Hahahae!

Herotes. ‹Absiste, cur me enecas? Hei mihi, ubinam

Est mater? Numquam posthac huc venio.›

Interea pulsari primos postes audio.

765

Accurro, ne quis forte interveniat,

Et ecce matrem illius anxiam, pavidam!

Orat, si quid ego novi de filia.

Quid, putas, inquam? Nisi iam sese cum aliquo

Oblectare et simul accuso maleque ab se

770

Factum testor, quod 4) ita nos luserit,

Sed non impune, inquam, eamque a foribus 5) repello.

Non tibi videor ita eas plexas a me, ut sunt

Dignae? Papis. Recte quidem, sed quo pacto

Te ob ea, quae 6) mentitus eras de matre,

775

Excusasti? Herotes. Hunc ego hero laborem liqui;

Dammam enim evocavi, in macellum ivimus,

Exhausimus omnia. Hanc ego coenam

Ad sententiam constitui; poteris in adesse

Cum hero, quamquam nihil nobis opus est familia.

780

Papis. Ego vero, ut te iuvem, cras eo 7), ut patinas

Mundemus. Herotes. Itan me ludis?

Si poteris igitur, fac venias. Papis. Nisi obseraveris

Fores. Herotes. Immo vero venias; secretum enim

Aliquid reponam pro nobis, non quidem,

785

Ut vos Tusci soletis, herbulas aceto,

Sale atque oleo conditas, sed unctum quid!

Altilia et domestica et forensia ferinasque

Carnes congessi, tum et suillos lumbos;

Scin enim, quam bene mihi omnia ex sententia veniant?

790

Errabat sus vicinae ante fores perpinguis.

Tum ego perspecto – nemo aderat in via –,

Escas passim expono, subsequitur atque

Introgressus est, occludo incautumque ad

Occiput ferio ita, ut ne minimum grunniret.

795

Tum adiutore Damma purgo setasque

In privatum 8) detrudo. Sua in manibus

Meis istis sub clavibus est. Huius statui

Plurima pars nostra ut sit. Papis. Recte igitur

Te sagacissimum dicunt. Herotes. Numquam praeterit

800

Dies, quin 9) novi aliquid excudam. Cum

Aliud nequeo, herum fallo moribusque nostris

Erudio. Quam mature ego confectum dabo!

Nescio enim quem herum Lippum 10) memorant,

Qui servos egregie condiret; ego vero sum

805

Herotes, qui dominos male condiam.

Quot, putas, ab summis ad infamiae

Hospitium compuli! Nullum est amplum

Adeo regnum, quod non exile artibus

Meis patrimoniam faxo. Herum quendam

810

Nactus sum, quemdum egregie salutarem,

Dum assentirer omnia, quidvis ab eo extorsi;

Eum tandem eo coegi, ut serviret.

Quot ego libris venditis aut datis foenori

In militiam misi, quot abire nudos, ubi

815

Sint incogniti, quot intra monasteriorum

Claudier septa! Alium habui 11), qui nihil penitus

Audire vellet veri; cui cum facerem satis, –

Quamquam id reor mihi natura datum – tam doctus

Evasi, ut nihil possim verum dicere. Si verum

820

A me quicquam voles, contra semper, ac dixeram,

Habeto, quoque magis deos adiuro, eo minus

Iubeo credas; nobis enim, qui aliena

Vivimus mercede, omnes comparandae

Sunt artes, quo magis dominis placeamus.

825

Sed quid vos? Nihilne? Papis. Immo vero

Praeclare multa, sed non est is herus meus,

Qui falli facile queat. Alios fortasse

Possum, eum vero minime. Sed multa una

Gessimus; quisquis dux, alter est miles.

830

Cum enim non suppeterent ligna pridie –

Nam in diem vivimus, ut aiunt –, sepes omnes

Vicinas noctu disiecimus. Pistorias

Conchas convehere domum solemna,

Nemini sunt altilia vicino, quae nocturnas

835

Vigilias signent. Omnes obseramus fores,

Ut prodire nulli sub diem possint,

Et si quando nos praesidis militia circumveniat,

Tum lapidibus atque armis, tum simulatione,

Tum fuga evadimus. Alea nemo plus

840

Valet quam herus. Superiori affuit nocte

Quidam mercator nummorum plenus, qui consereret una.

Diuturnalis fuit et in longam noctem

Contentio; tandem abrasum emisimus.

Sed quam postea liberalis in te atque in mensam est?

845

In me quam satis, in popinam vero, ut solet

Ipsi. Isthoc opus est, ut mutet mores. Tu vero

Nihil apud eum nihilque praestes, quod

Non protinus reddat atque amplius eo, quam

Praestitum sit. Herotes. Tarvisinus sum ego

850

Si me quisquam fallat, conscendere eum in coelum

Veto. Papis. At ille Tuscus, quocum si quis ludat,

Non oportet luscum esse, Herotes. Id ipsum experiri vellem.

Papis. Frustra id quidem aut certe cum damno

Tuo. At, si lubet, heros mutemus 12). Herotes. Ille vero

855

Numquam a se me dimitteret! Papis. Crede mihi,

Herotes, quod et vulpes macellum habet. Herotes. Sed

Quis 13) pluris? Papis. Qui fit, ut inique secum

Omnes actum de opibus querantur,

De prudentia nemo? Herotes. Male sit, precor,

860

Stulto, magis si quis cum se aestimet 14) nobis, ut reor.

Hoc ego tibi unum dico: Parum sapis;

Tanti est unusquisque, quanti se facit.

 

W[iene]r Neustadt.                                                   Dr. Karl Müllner.

 

――――――――

 

1) Hauler; vide codd. 

2) Quamdiu Hauler. 

3) tum codd. 

4) quae A. 

5) asseribus A. 

6) cui codd. 

7) ergo codd. 

8) praevatum codd. 

9) quando A. 

10) topum lijppum codd. 

11) alium habui (hũi) Müllner; ali uĩ codd.; alium item (iterum) Hauler. 

12) mittemus codd. 

13) Vielleicht ovis pl. Hauler. 

14) estinet codd. ; <ae>cum se aestimet Hauler.