Petrus Paulus Vergerius Maior
1370 - ca. 1444
|
Paulus, comoediaad iuvenum mores corrigendos
ca. 1390
|
____________________________________________________________
|
|
|
Actus III.
Choros epitaseos.Tertius actus.
Herotes servus, Nicolosa lena, Ursula meretrix.
Herotes. Ita est sane: nescit ulli hominum convenire.Tu vero, Damma, domum 1) abi et hero ministra.Ego caetera, quae iussit, exequar actutum. 2) |
385 | Sed quid primum? An convivas adeo an coemo,Quae opus est? Et recte quidem mihi venit in mentem,Ut, quo sit huiuscemodi conventus ornatior,Convivae singulo singulum scortumAdhibeam. Abibo igitur 3), ne praeveneant 4) |
390 | A quoque. Sed quo pacto huic nostro providebo,Cui iam subolent istae omnes?Ah, video! In viciniam nuper venit quaedamCum matre, forma et aetate integra,Quae, ut videtur, quaestum paratura est, |
395 | Etsi hactenus dissimulet, NihilTenere me iam potest, maxime cum et ipsi mihiSit opus. Hoc aurum efficiet, quicquidVolo, ut commonstravero. Quamquam est nemoEorum, quos novi, famulantium, |
400 | Qui non hero suo calce persolverent,Ego non ex his sum; malo enim 5) nummumCum gratia quam totum furto tollere. SedPatent fores. Quis adest? Respondet nemo.Quin introeo? Res est vestra! Sursum, ut opinor, sunt. |
405 | Quis tu tam audax, qui in domum meam ingressus es?Foras 6) vin protinus? Herotes. Ingressus sum, utSubspergerem. Nicolosa. Spargeres hiccine?Quin immo, ut subligacula colligarem. 7)Colligares? 8) Insanisne? Nescis, quis hic habitet? Herotes. Immo vero |
410 | Scio, sed tu desine tantas voces et audi rem,Quae, si sapias, prosit tibi. Nicolosa. Dic atque abiProtinus, ne te quisquam hic solum videat.Nihil, ego sum frequens. Tu si vis, dico; si minus,Iube, ut abeam a te cum bona gratia, et ne me |
415 | Postea revoces. Nicolosa. Iam vero dic, quod lubetQuodque et 9) te et nos conducat. Herotes. Si aequeDistributae forent opes ad mensuramPrudentiae et ingenii, neque vos inopesNeque ego servirem. Verum quoniam plerumque |
420 | Inopia cogit, ne faciamus, quod vellemusEt quod deceret, compatior nostrisOmnibus et, qua possum, consulo.Gnatam habes ingenio bono, quantum datNoscere indoles, praeterea multa forma |
425 | Et aetate praecipua. Omne ferme matrum,Quae sapiunt nihil, consilium summum est, utLabore atque inedia quantulam cogant 10) dotem.Si quam interea fortunam obtulerit deus,Abnuunt. Id maximum est, ut gnatas matrimonio |
430 | Collocent, et per plurimum in id, quod verebantur,Incidunt; nam tenuis dos inopem virum habet.Quae cum consumpta erit, hic abit, illaCogitur vulgo quaestum facere. At non satiusFuerat, cuipiam opulento, qui nolit |
435 | Uxore sese adstringi, in domum et prolemIungi 11)? Id primum habent, quod dominae sunt rei familiaris,Quibus servi, ac deinde, si liberos gignunt, solereEos esse splendore patrum egregios, tum esse 12) idNonnumquam, ut in nuptias ab his ipsis deducantur. |
440 | Viden, quot commoda? Hoc omne dictum est,Quoniam reor et tibi et gnatae fortunam datam,Quae vos beare possit. Herus est mihi generosusImprimis ac dives, qui litterarum huc gratia venit.Quamquam et hoc ipsum ut reliqua a se modeste |
445 | Exigat is, ad summum liberos optat.Oblatae sunt ei plurimae, sed nullae visae 13)Sibi sunt convenire. Ea, postquam est a seVisa, perplacuit ac iussit, ut te convenirem.Nicolosa. Absit a me, ut umquam 14) iniustis nuptiis gnata |
450 | Cuiquam detur. Herotes. Num dixi? Et tu quoque ex illis es!Id ego tibi polliceor: si das, (novi ego, quam sit amans)Omnem familiam nutriet; tu poterie minorem natuFiliam caste educare et ingenue.Nicolosa. Ego isthoc numquam facerem, ut carnem meam |
455 | Prodam. Herotes. Ut lubet; sed scito mihi plusDe rebus vestris constare, quam tu ipsa fortassis reare.Nicolosa. Quod nihilne mali? Herotes. Nihil hercleNisi boni. Sed tamen iam apud vicinosSusurrari audio velle se viciniam purgatam esse. |
460 | Nicolosa. Vale 15), si purgatam velint, quas domi nutriuntUxores primum eiciant! Sed ego ista non metuo.Mallem, ut ista essent vera, quae profers;Nam soletis omnes, da veniam, non tam,Ut obsequamini, quam ut illudatis mulieribus, |
465 | Multa mentiri, quamquam tu minime ex illis videare.Herotes. Egon mentiri? Sacrarium sum rerum omnium,Sed ita quidem obclusum, ut prodireNullum possit. Tu ergo propterea, quod te fortasseEluserint alii, ex illis me iudicas. |
470 | Nicolosa. Nihil me alii; nihil enim secum ago.Herotes. Quid tandem vis renunciem? Hoc tibi certoPolliceor: cui 16) si placuit, invenisti, quod quaeris 17).Nicolosa. Quid, si non placuit, non ergo meo cum dedecorePericulum faciam? Herotes. Si remittet, quod |
475 | Ego non arbitror, magno donabit; sed id 18) scio,Quod plurimum amat. Ursula. At quis iste est,Qui tam misere amat? Numquam isthac praeteritEt neque aspexit nec dono quidem quicquam misit.Herotes. Nihil ego de te sum falsus – ea est 19), quam quaero –, |
480 | At propter honestatem abstinet, ne praetereat neveAspectet; dona vero etiam plura, quam velis, habitura es.Abeo, sed quid tandem? Nicolosa. Ad me crasRedito. Herotes. Nihil tibi his artibus opus est nobiscum;Caeteros ita exerce: mihi praesenti est opus. |
485 | Nicolosa. Quod vis, facio. Herotes. Mirum, quid dubites.Post horam nonam iam iam (nam ea solent pauciPraeterire) tu gnataque, quasi quae templa visitastis,Ornate et lapillos adhibete digitis atque eoVenite, ubi domus emicat altior. Viden? |
490 | Ego postica vos admittam. Nicolosa. Satius estIn noctem. Herotes. Herus furit. Nicolosa. CumEmissa fuerit rabies 20), iam iam fastidiet.Herotes. Ad priores quaestiones vero redis.Nicolosa. Ego iam facio, quod lubet. Herotes. Mea ope |
495 | Ac consilio iam felix es; sed quid mihi pro gratiaReddes? Nicolosa. Quid, nisi quod nos resque nostraeTuae sunt? Tu patronus et rector noster.Herotes. Recte ego, sed tu iunge dextram. Iam tibiPlurimum boni faxo; quis enim non recte consulat |
500 | Huic faciei? Hui, quam floridas genas!Ursula. Sed tu desine. Nicolosa. Vin tu una pransum?Senties nos non misere vivere. Herotes. Accede istuc:Ego, postquam vos in clientelam cepi, nihil praetermitto,Quin recte vobis consulo. Iam faxo |
505 | Admonitione una, ut quidvis ab eo habeat.Quodsi omnia pro vobis facio, num aequum est,Ut mihi quicquam retribuatis? Nicolosa. Non dixi, quicquidNostrorum est, tuum id esse? Herotes. Nostis, quantum herusMeo arbitrio, ne dicam consilio faciat. Quidvis |
510 | Credere audebit, qui tantam pecuniam credat.Cuius iam faxo, si te unum admonuero, plurimamPartem feras. Nicolosa. Iube igitur. Herotes. Scis optime,Quid velim. Nicolosa. Immo vero nescio. Dic tandem.Herotes. Vin 21) dicam? Nicolosa. Dic. Herotes. Cupio paulisper cum tua Ursula. |
515 | Nicolosa. Iam tandem intelligo, qui vir sies. Huius reiGratia sunt conficta haec omnia. Iam tandem abi.Ego a te omnia, dum nihil volo. Herotes. Quid ita?Nicolosa. Itane compositus huc venisti, qui nobisIlluderes, qui nos ita falleres? Quovis |
520 | Deduxisse iam poteras, dum tibi omnia crederentur.Herotes. Et fecissem hercle, si destinassem fallere.Nunc vero nihil nisi cum fide et gratia facio.Quid enim, si aurum aut vestes aut quidvisHorum expostulassem, non dedisses? Nicolosa. Utique. |
525 | Herotes. Nunc vero quid est, quod possit minus damnumAfferre aut facilius dari, quam quod 22) semperPromptum quis habeat quodque cum det,Nihil minus habeat? Nicolosa. Non est pro genere vestroRes isthaec, alias quaere. Herotes. Ne me despecta |
530 | Propterea, quod servio; est enim et genus et virtusMihi et quondam forma. Sed, ut in faciem tibiDicam, sapis parum; si enim amicitias vultisDominorum, servorum habeatis necesse est. Si quis praetereaSub noctem veniet aurum proferens, nihil tunc quaeret |
535 | Liber servusne sit an famuletur.Nemo natus naturam exigat. Ego non plus vosHabeo quam vos me. Nicolosa. Hui, quam vereor, nePriora illa omnia minus sint vera!Herotes. Superos omnes testor: plus quam vera omnia sunt. |
540 | Ego mentiri? Tandem cognoscas, quinamHerotes vir siet! Putasne, ego minori tibiCommodo sum futurus quam herus? Ille nummumDabit, ego, quicquid erit penoris, in te conferam.Nicolosa. Credon ego tibi? Est enim quoddam hominum genus, |
545 | Quibus veritatem atque mendacium aequeDifficile est credere. Herotes. Potes utique; vinAmplius in rem? Nicolosa. Sed credo; quid mones?Herotes. Non facile quisquam a me hoc extorqueret;Non enim decet heros fallere. Sed dicam tibi: |
550 | Fac simulet virginem; mirum enim, quam optetCarpere fructus primos. Magno donabit!Nicolosa. Sed non satius est primum ab eo aurum quodPossumus tollere? Herotes. Vero publicae sunt,Quae singulae nummos volunt praesentes. |
555 | Ostende te pecuniam negligere, dum illi facias satis,Et nihilo minus, cum eo veneris, magni res suas facitoEt caetera, quae iussi prius. Nicolosa. Sed quid nosTandem, mea Ursula? Heroti fac nostroCommonstres domum; interea ego foco subservio.
―――――――― 1) donum codd. 2) Hauler; at tutum codd. 3) agitur codd. 4) praeveniant codd. 5) Hauler; enim quam codd. 6) foris codd. 7) colligerem codd. 8) coligeres codd. 9) codd. (conducit construiert wie iuvat); kaum ad te zu schreiben. 10) cognant codd. 11) iugi codd. 12) te codd.; et Hauler. 13) viscae codd. 14) numquam codd. 15) vali codd. 16) Hauler; qui codd.; quod Müllner. 17) Fehlt im V. 18) his A. 19) res codd. 20) rabeis codd. 21) vis A. 22) quod fehlt im V. |