Petrus Paulus Vergerius Maior
1370 - ca. 1444
|
Paulus, comoediaad iuvenum mores corrigendos
ca. 1390
|
____________________________________________________________
|
|
|
Actus II.
Diverbium protaseos.Secundus actus.
Stichus servus, Titus adolescens.
Stichus. Itane depravari quisquam malo consilioPotest, qui ad optima promptus siet, |
300 | Ut recte dicas: non est hic? Fuit hic aetatePrima indole tam praeclara, tam suaviEt generoso more, ut omnes, qui viderent,Parentes beatos praedicarent multaquePraesagirent egoque multa de eo mihi |
305 | Promitterem, qui baiularem infantem.Sed verum est, quod dicunt, eos, qui bonoIngenio praediti sunt, ut valent, cum seseRectis applicant, eosdem malo suasoreCorruptos deterrimos fieri. Sed omnia |
310 | Semper in peius abeunt 1)! Audivi maioresNatu, qui multa fide recenserent vidisse seTam frugi, tam bene moratam iuventutem, utNihil supra aut dici aut existimari posset,Qui omnes maiores ut parentes vererentur, |
315 | Assurgerent, servum facerent, comitarentur,Tum vero diligentem 2) in aere acquirendo, sedulam. Nunc veroNescit haec desidiosa aetas, quam multo sudoreParentur bona, auscultare non vult senibus.Nec est quisquam ita minimus, qui non se praestare |
320 | Salomoni aut cuivis senum credat. O infauste,Sentio, quam nunc me miseret tui, qui iuvenisTerra marique omni periculo elaborasti, utRes parares, quas iste 3) nunc profunderetAlvo 4). Alece unico familiam omnem pascis, |
325 | Deforme confectum et tertii generis panemAdhibes; hic vero prodigit atque ligurrit omnia.Ac disceret 5) quicquam, ut hoc remedio compensarenturImpensae! Edidicit vero optime atque ebibit vitiaOmnia atque omnem ignaviam. Raro in scolas |
330 | Idque ipsum non nisi pudore evictus, plenos eoConfert oculos, qui aut somnum proximumAut studium multum demonstrent. Virum dubitatNemo, cum venit 6). Librum asciscit 7) omnemNec punctum invenit assibilant omnes, ita |
335 | Ut ineuntem me pudeat, quando intempestivusAdvenit. Dehinc cum domum, execratur, quiTam diu garriat. Commensales adhibet,Post cibos sese oblectat cithara, postSomnos hyeme etiam invitat, deinde ad aleam venit, |
340 | Post exspatiandum est, deinde in collatione coit,In cenam fere semper delectum scortum adhibet.Haec 8), moriar, si non omnia patri. Quorum haud dubieCausa et fomentum exstitit malorum hic nequam,Qui, dum gaudeat, dum similes sibi reddat, |
345 | Nullam sibimet operam remittit. ConvenitCum isthoc Damma: ille artifex, hic minister conficiendi.Omnia mendacia sibi invicem mutuo reddunt,Accusant sese plerumque, ut dissidere videantur,Utque magis faciant fidem, in pugnos interdum itur. |
350 | Haec primum <mihi> iniuncta cura fuit 9), ut coemerem 10),Conducerem, exsolverem; hic autem numquam cessavit,Donec in se transtulit 11). Compilat undequaqueEt in se subtrahit. Lenones, aleones cognitosOmnes habet et imperium ut herus adducit atque |
355 | Pro his omnibus pretium et amorem et dona refert;Ego pro fide pertusos oculos et fauces graves.Sed heus tu, unde venis? Tute non affuisti?Titus. Ego, cum studueram, quod mihi fas fuit, in ecclesiamProdii et divinis rebus astiti. Sed quid est, |
360 | Quod te lamentantem audio? Stichus. Nunc tu itaAdmonuisti? Viden? Titus. Video hercle etMagnopere dolet id mihi; sed quisnam tam audax?Num herus? Stichus. Ipsus quidem, quando patitur,Ut scelestus ille in me tantum audeat; sed tu |
365 | Omnia caeco oculo obtusaque praeteris aure necUnquam castigas: indigne facis admodum.Titus. Tu vero me accusas, quasi ego auctor siem.Crebro admonui: Quid agis, Paule? Non studes,Nihil fit a te boni, fuge hos socios! Ille vero: |
370 | Quiesce, nihil de isthac re tibi; sine,Ut cibus proficiat tibi. Si haec displicent,Ne vide! Itaque ego postea nihil. Sed iam ex hesternoIeiunio famesco; itaque ad penum eo.Tu tibi consule, qui sapis et potes. |
375 | Stichus. Quam praeclara spes restituendi hunc in rectam!Caeteri mali, hic praeter litteras nihil.Sed ego, qua potero, vos castigo:Abibo et subigam aliquem, qui venissePatrem nunciet. Ita deterrebo subito, ut |
380 | Nesciat Paulus. Nihil 12) refert, dumCorrigis, si quid mendacii pares.
―――――――― 1) adeunt codd. 2) diligenter codd. 3) ille V. 4) Clauo codd. 5) discent A. 6) convenit A. 7) Hauler; obiscit V., obscit A.; ascit Müllner. 8) Nec codd. 9) fiat codd. 10) comemorem codd. 11) Die Worte transtulit bis se fehlen im A. 12) Die folgenden Worte werden in den codd. fälschlich Paulus zugewiesen. |