Petrus Paulus Vergerius Maior
1370 - ca. 1444
|
Paulus, comoediaad iuvenum mores corrigendos
ca. 1390
|
____________________________________________________________
|
|
|
Actus I.
Protaseos primi actus scena prima.Diverbium.
Paulus herus, Herotes servus.
|
20 | Paulus. Quis me? Quis est? Non iussi huic, meSi quisquam mane velit, siet quivis,Negato domi? Herotes. Nemo est quisquam, ipsemetMensam solus pono; pauxillum 1) adhuc securusOmnium dormi, dum paro. Paulus. Te perdat |
25 | Deus cum isthoc tripodum strepitu, qui meEx periocundo sopore evigilasti! An nondum in tertiam?Herotes. Nunc primum. Paulus. Deus tulit! Hic somnusImmortalis ac superi omnes! Quas mihi delicias tulit hicSomnus, quos honores, quam inaestimabiles |
30 | Ac veras voluptates! Videbar ipse mihiCoronatus iam emerita lauro in patriamIvisse me ac protinus sponsam virginemGenerosam mihi, quae decore superaret solem.Quis autem conventus ad me optimatium, |
35 | Quis omnium concursus! Ego ipse videbarConsilia cunctis dare, iudicia regere,Interpretari leges veteres; leges constituiAuctoritate mea novas! Quid multa?Si quid exorbuissem amplius, rex eram! |
40 | Verumtamen, etsi haec sint insomnia,Non procul ab re tamen futura reor,Siquidem edisco clarusque fiam. Sed quidInfelix ago? Nulli natus unus, nulliBonae rei datus nisi luxui et somno! |
45 | Quartum iam in studiis annum dego:Vix totidem litteras nactus sum!Omnia facio, quam quapropter huc veni,Dignus, qui in ludum ac ferulam eo!Diem, nummum roburque prodigo! |
50 | Verum quoniam, ut aiunt, quiescentesSapere melius, hoc ipso in loco,Inertiae meae nutritore,Conficiam ac me insistere ad summum tandemDestino: litteris (certum est enim |
55 | Nihil impossibile, difficile factu,Quod sibi quis constituat faciundum)Haerere, insudare, animum in libris ponere,Dum doctus sum. Dinus is, quam admodum 2)Tenet, quam elegans biennio hoc evasit |
60 | Alter 2)! Ille annum solum audivit litterasIamque cum omnibus sedulo disputat.Sed copia est ea mihi quae inertiam nutriat.Ego, si in labore quaerendus essetVictus, iam non in animatis 3) connumerarer. |
65 | Sed efficiam profecto, ne me deincepsPaeniteat: in longam noctemVigilabo, nocte 4) ad quartam,Ante diem exsurgam, emittamHanc desidiosam iuventutem. |
70 | Vah, quantum praeteriti mores subolent mihi!Studio, vigilia atque inediaVeteres excastigabo errores,Renes 5) domabo ieiunio! Hic itaqueDies bene mihi agendi principium sit. |
75 | Quin protinus exsurgo et propositumExequor? Heus tu, Herotes,Infer, ut quam primum lavem.Quisque 6) dissuasor accesserit, hic mihiHostis siet, qui nec pace nec venia |
80 | Unquam conciliari possit. Heus tu, Herotes,Infer, quam primum ut lavem. Herotes. Iubeo teDies laetum agere semper. Ecquid hisNatalibus? Nihilne? Cum ceteriFerveant, nos frigebimus? Paulus. Nescio, quid |
85 | Me vetet, quin ambos tibi oculos diruam,Omnium nequissime! Non sum ego, qui iam dudum,Ut me noris, qui iam dudum neque qui hactenus.Herotes. Profecto amens hic factus est. Quamquam –Sed quid ita exarsisti? Quisnam offendit? |
90 | Paulus. Quisnam? Ego me, ego me, qui iam diuTempus omisi omne. Nunc vero, ut scias,Quis 7) sim: is sum ego, qui velim totis enitiViribus in litteras idque nunc primumCaeteraque respuere. Herotes. Recte sane? |
95 | Nam id ego iam dudum monere te constitueramEt fecissem, nisi per te facturum sperassem.Sed quamobrem tam sero? Paulus. Non fit sero,Quod bene aliquando fit. IngeniumTale mihi esse sentio, quo |
100 | Facile amissa redimam.Herotes. Quam vero ob rem ita repente?Paulus. Haec iubeo ne quaeras, quia ita constitui.Herotes. Sed ego pervertam omnia. Recte sane;Sed vide, ne, dum veram gloriam quaeras, |
105 | Infamiam falso subeas; si enim abstineasAb his rebus, quas soles quaeque pars maiorHisce festis gerunt, non te recto studio deditumDicent, sed aut inopia laborare autAvaritia. Praeterea nunquam tibi auctor ero ego, |
110 | Ut te excrucies. Modum in omnibus rebusServari aiunt nostri philosophi! Non es tu,Cui quaerendus sit ex studio nummus,Servent superi modo, quae domi sunt,Quemve gravare possit impensa longior 8). |
115 | Ego, si detur optio mihi, nolim plenus esse litterarum:Ita raro summae litterae cum summa prudentia coeunt.Tu vero, quoniam abundas innata disciplina, quamNon dant scolae, ubique clarus vel sine librisEris. Paulus. Quid, si accedant litterae et doctrina. |
120 | Multa? Herotes. Quid? quod ita, moriere ut quivisIndoctus aut quod absit sensus 9) postMultas litteras. Paulus. Ego vero velim, quantum fieri potest,Doctus esse. Herotes. Haud dubie; sed his intereaDiebus tete oblectare, quo possis |
125 | Fortior rem aggredi. Paulus.: Faciam,Quoniam ita tibi videtur, sed posteaFac, me iuves. Herotes. Faciam seduloIam actum est. Quamquam etsi nihil admonuissem,Bidui aut ad summum tridui futurus |
130 | Erat hic fervor. Somniavit profectoAliquid, unde ita ferveret.Contraria omnia, somnio diluentur;Paulus. Sed heus tu, unde suberit nummus?Nam semiannua stips consumpta iam est. |
135 | Libri ex prioris anni contractis apudCreditorem sunt, foenorisPauculum est, quod in diurnumSuppetat sumptum. Herotes. Vah, quidDubitas? Mutuum a quovis cape. |
140 | Paulus. Quis credet aut unde reddam?Herotes. Credet? Ego iam, si velis millia tibiCredi, faxo. Abi iam protinus ad eum,Qui aures tuas quottidie obtundit,Dic te quam primum ad concurrentem iturum; |
145 | Dabit illico, crede mihi. Id veroDubium est, quod resarcire non possis.Ad patrem illico scribes indigere teLibris aut priores consumptos incendioCum rebus ceteris vel gravi te |
150 | Morbo laborasse. Non deerunt nobis causae;Me, me notatorem face! Postremo, nisi det,Aut militiam secuturum aut in extremamBarbariem, id est viciniam proximam,Iturum terminato. Tum proxime |
155 | Senior parens obibit mortem,Quod emendum plurimi iam dudum fuerat.Paulus. Ego vero, si umquam in manus veniat measAdministratio rerum, meo arbitrio utarAtque abutar; sed malo ob exiguum foenus |
160 | Ad creditorem ire quam cuiquam ex mutuoObnoxium me reddam. Abi igiturEt duos illos codices, qui soli apud meSunt, vestesque ex scrinio collige, quo adLibras auri tres cogas. Deinde in macellum |
165 | Ito et in Ravennensem portam. Herotes. Scio,Quid velis. Paulus. Hoc ipsum est, quod volo.Herotes. Qui scis, quod rear? Paulus. QuicquidReris, id est, quod volo. Numquam egoUllius auctor ero sententiae primus. |
170 | Genus omne vestrum divinare semper, sed falsoSolet; sed audi tandem mihi:Ut bene curemur, stude. Herotes. Hoc egoDicebam. Paulus. Hoc ego non iubeo tibi,Sed hoc ipsum te rogo, quoniam ita, ita vis, |
175 | Ne nos misere. Abi igitur! Ego in hortulosDivertam, ut ex motu ac frigoreFamem mihi –.
Chorus protaseos.Primi actus scena secunda.
Stichus, Herotes servi, Paulus herus.
Stichus. Here, scis, quam fidelis rerum omnium siem.Paulus. Earum quippe, quae non sunt aut tibi |
180 | Nequeas infidus esse. Stichus. Nihil est opus,Ut amplius commendet me quisquam tibi.Sed secreto me habe; vereor enim illum.Paulus. Quid rei est? Stichus. Ego, dum supellectilemMeam conficerem, praeter cubiculum |
185 | Tuum forte praeterii atque intro aspexi.Vidi Herotem sedulo agitantem, omniaColligentem, vestes atque omne ornamentam;Recluserat scrinia omnia: veritus sum,Ne furtum faceret. Paulus. At quid non |
190 | Conclamasti illico? Fortasse iam abierit.Stichus. Timui, ut ne me exagitaret, ut solet.Atque id dico tibi: inhumane facis,Qui tantum illi de me sinas.Paulus. Ego vero non sinam posthac. Sed quo pacto |
195 | Opinari hoc de illo potes, cuius mihiFides in omnibus rebus est perspecta?Stichus. Ego quodvis flagitium de eo facileCredo, qui tam crudelis in me siet;Sed si quando auscultare mihi voles . . . . |
200 | Paulus. Ne auspices igitur: iussi, ut pulveremVestibus excuteret. Stichus. At veroEt libros tuos illos praecipuos coegerat.Paulus. Expurgare fortasse omnia voluit.Tu vero abi et para omnia. |
205 | Ut esse voluero, cibus in promptu adsiet.Herotes. Stiche! Stichus. Quis me vocat? Herotes. Stiche!Stichus. Hei mihi, Herotes est; audivit omnia, perii!Herotes. Iners, ignave, nequam, responde 10)Sursum ocius. Paulus. Abi ad eum. |
210 | Stichus. Obsecro, mi here, ne me solum ad eumDimittas. Conficiet me atque strangulabit.Paulus. Ne time: si quid voles, ad vocem adero.Deus bone, quam durum est hoc genus hominum,Sive regio mundi sive fortassis |
215 | Conditio servitutis imminuat animum!Idem 11) Aethiopibus evenit? Quem quidem opto,Ut habeam mecum unum; et habeo,Si me nihil praeter vetustatem consumet.In quem nihil velim ut Heroti liceat. |
220 | Cum enim praeteriero, omnes meae dominaeSpectabunt et mirabuntur, qui sim,Qui Aethiopes tenerosque servos habeamEmpticios, cum caeteri non nisiImmundos Germanos, qui caules |
225 | Cepa 12) condiant et optent oculis oleum.Sed quid est? Quid audio? Quis tumultus?Quis clamor? Recto praesagivit StichusSubauditum se ab Herota. Sed abiboAc sciam, egon illene domi praesit.
Chorus protaseos.Primi actus scena tertia. 13)
Herotes, Stichus, Damma servi, Paulus herus.
|
230 | Herotes. Nisi me huius tenuisset respectasSimulque quod in ignavos hominesManus meas conicere pudet, ita teEgo castigassem, ut semper meiFaxo memineris. Stichus. Immo vero ita |
235 | Ad summum concussisti me, carnifexCrudelissime, ut constare mihimet nequeam,Neque te tenuit pudor nec aetatis meaeReverentia. Paulus. Iniquus es, Herotes,Dico tibi. Herotes. Iam vero tu prius |
240 | Iudicare vis, quam me audias. EgoCum facerem, quae tu iusseras, et resIstas mihi ac Dammae subigerem, intervenitIste clamitans: Quid agis, fur?Res dominicas cum isthoc consorte surripis? |
245 | Stichus. Falsus es, iniquissime hominum!Herotes. Damma, itane? Damma. Connixit: astruendumEst immo vero. Herotes. Tum accurrit utEffrenis leo et deripere res tentat.Quas cum leviter contraxisset, cecidit |
250 | Ille vino, ut reor, plenus mequeAccusat. Paulus. Dixin 14) crebro, nihil tibiCum isthoc? Tu vero, quae scis? Stichus. Ita teEradicet deus, ut nihil mihi hodieIngestum est nihilque bibi nisi lachrymas, |
255 | Quas colaphis expressisti mihi; neque egoQuicquam conatus sum, sed 15) quum 16) primumPercuntatus sum: Quid agis? Quo defers?Vide sis, ne non bene, tu continuoVerbis, post verberibus es me aggressus. |
260 | Sed ita tu eum castigas et me: Tibi nihilCum isthoc! Et pateris 17) eum uno momentoEt domi tuae esse? Ne 18) subit, quod alumniVice tibi sum datus, qui te tuaque curem?Aliquando haec pater scibit! Non omnia 19) |
265 | Is sine te haec agit. Paulus. Mirum, quodTe non iam sugilavit, qui tam omnibusImportunus sies. Stichus. Itan tu ais?Ego importunus sum, cum tibiRebusque tuis consulo, quas luxu |
270 | Lenociniisque consumis? Paulus. QuidAd te hoc? Stichus. Scies, cum conveneroPatrem. Paulus. Abi iam, delire, ac neMe instiga. Stichus. Omnibus furiisAc vitiis 20) omnibus instigatus iam es |
275 | Cum tuo hoc artifice et ministro scelerum.Paulus. Hem, quid aberit, ne ab isto nudusExtremus vapulem, qui ita in meAudeat? Iam ut scias: Exercui tutorem.Stichus. Sed non curatorem, si vel sexagenarius |
280 | Sies. Paulus. Ergo eum patiar, quiVilissimus siet servus, nunc indignusLibertate ita in me agat?Stichus. At non ita de me pater iudicavitTuus, quando libertatem dedit. Videbimus, |
285 | Quid de te libero iudicet, de quo quidemNichil dici potest nisi scelera omnia.Paulus. Nescio, quid me teneat, ne tibi omneMentum compilem. Stichus. CompilasPatrem; quin me possis? Paulus. Ni 21) aeque |
290 | Homines ac deum verear, te protinusE speculis praecipitem do. Stichus. Nihil curaeMihi, si modo, infide, morior, pro quo 22)Libertatem sum adeptus. Paulus. QuinTandem siles? Nisi, facio, quam ob rem me teque |
295 | Post pigeat. Stichus. Tu fac quidlubet.Ego sileo, cum non audior; cum veroAudiar, non silebo.
―――――――― 1) paulum A. 2) quemadmodum – Altero Hauler. 3) in naimis codd. 4) noctem codd. 5) rennes codd. 6) So die codd. für quisquis, quisquam (vgl. 390 und Wölfflins Archiv VI 268 fg., VII 476). 7) Vielleicht Qui sim, vgl. 221. 8) largior Hauler. 9) sextus codd. 10) respondes codd. 11) Inde A. 12) Sepo codd. Oder Sepia? Vgl. nigra collyria, Hor. Sat. I, 5, 30. 13) secunda codd. 14) dixi A. 15) Die Worte sed – sum fehlen im V.; der A. zeigt sie nachträglich eingefügt. 16) quam codd. 17) Von hier geht über die nächsten vier Zeilen im A. ein großer Tintenfleck, der die Schrift unleserlich macht. 18) <Te>ne Hauler. 19) omni codd. 20) vitis codd. 21) Hauler; si codd. 22) qua codd. |