BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Paulus Vergerius Maior

1370 - ca. 1444

 

Paulus, comoedia

ad iuvenum mores corrigendos

 

ca. 1390

 

____________________________________________________________

 

 

 

Prologus.

 

Hanc dum poeta mihi verecundus fabulam

Tradidit recensendam: ‹Iuvenis› ait ‹haec lusi;

Iam plenior dabit sensum maturum aetas›,

Veritus, opinor, ne se homines forte graves

5

Levitatis arguant. Quos contra sentio,

Si quis ita sentiat. Quae sunt enim, rogo,

Quae plus ferant in vita levitatis ponderis

Quam noscere 1), quantum sit inimica bonis

Studiis rerum copia?

10

Date commodum aures atque animum intendite,

Quam commentus siet poeta fabulam,

Dum non lugentium, sed negligentium

Mores novos ratione corrigit veteri,

Quantum momentum ad diluendas opes

15

In malis siet servis,

Quam misere parentes fallat venalis amor.

Postremo satius esse sentit frustra se

Laborare quam gratis otiosum agere: esse

Servos infidos, sodales devios, parentes credulos 2).

 

――――――――

 

1) nosce codd. 

2) crudelos A.