Thomas a Kempis
ca. 1380 - 1471
|
De imitatione Christi
Devota exhortatio adsacram communionem.[Liber IV]
|
____________________________________________________________
|
|
|
QVOD CORPVS CHRISTI ET SACRA SCRIPTVRAMAXIME SINT ANIMAE FIDELI NECESSARIA.
VOX DISCIPVLI.
CAPITVLVM XI.
O dulcissime Domine Iesu quanta est dulcedo devotae animae te cum epulantis in convivio tuo; ubi ei non alius cibus manducandus proponitur: nisi tu unicus dilectus eius, super omnia desideria cordis eius desiderabilis. Et mihi quidem dulce foret in praesentia tua ex intimo affectu lacrimas fundere: et cum pia Magdalena pedes tuos lacrimis irrigare. Sed ubi est haec devotio; ubi lacrimarum sanctarum copiosa effusio? Certe in conspectu tuo, et sanctorum angelorum tuorum totum cor meum ardere deberet: et ex gaudio flere. Habeo enim te in sacramento vere praesentem: quamvis aliena specie occultatum. Nam in propria et divina claritate te conspicere, oculi mei ferre non possent: sed neque totus mundus in fulgore gloriae maiestatis tuae subsisteret. In hoc ergo imbecillitati meae consulis: quod te sub sacramento abscondis. Habeo vere et adoro quem angeli adorant in caelo; sed ego adhuc interim in fide: illi autem in specie et sine velamine. Me oportet contentum esse in lumine verae fidei, et in ea ambulare donec aspiret dies aeternae claritatis: et umbrae figurarum inclinentur. Cum autem venerit quod perfectum est, cessabit usus sacramentorum; quia beati in gloria caelesti, non egent medicamine sacramentali: gaudent enim sine fine in praesentia Dei, facie ad faciem gloriam eius speculantes; et de claritate in claritatem abyssalis Deitatis transformati: gustant Verbum Dei caro factum sicut fuit ab initio et manet in aeternum. Memor horum mirabilium, grave mihi fit taedium etiam quodlibet spirituale solacium; quia quamdiu Dominum meum aperte in sua gloria non video: pro nihili duco omne quod in mundo conspicio et audio. Testis es tu mihi Deus; quod nulla res me potest consolari, nulla creatura quietare: nisi tu Deus meus quem desidero aeternaliter contemplari. Sed non est hoc possibile durante me in hac mortalitate; ideo oportet ut me ponam ad magnam patientiam: et me ipsum in omni desiderio tibi submittam. Nam et sancti tui Domine qui te cum iam in regno caelorum exultant: in fide et patientia magna dum viverent adventum gloriae tuae expectabant. Quod illi crediderunt ego credo; quod illi speraverunt ego spero: quo illi pervenerunt, per gratiam tuam me venturum confido. Ambulabo interim in fide exemplis confortatus sanctorum; habebo etiam libros sanctos pro solacio et vitae speculo: atque super haec omnia sanctissimum corpus tuum pro singulari remedio et refugio.Duo namque mihi necessaria permaxime sentio in hac vita: sine quibus mihi importabilis foret ista miserabilis vita. In carcere corporis huius detentus, duobus me egere fateor: cibo scilicet et lumine. Dedisti itaque mihi infirmo sacrum corpus tuum ad refectionem mentis et corporis: et posuisti lucernam pedibus meis verbum tuum. Sine his duobus bene vivere non possem; nam verbum Dei lux animae meae: et sacramentum tuum panis vitae. Haec possunt etiam dici mensae duae hinc et inde: in gazophylacio sanctae ecclesiae positae. Vna mensa est sacri altaris habens panem sanctum id est corpus Christi pretiosum; altera est divinae legis continens doctrinam sanctam: erudiens fidem rectam, et firmiter usque ad interiora velaminis ubi sunt sancta sanctorum perducens.Gratias tibi Domine Iesu lux lucis aeternae, pro doctrinae sacrae mensa: quam nobis per servos tuos prophetas et apostolos, alios que doctores ministrasti. Gratias tibi Creator ac Redemptor hominum, qui ad declarandam toti mundo caritatem tuam cenam parasti magnam; in qua non agnum typicum, sed tuum sanctissimum corpus et sanguinem proposuisti manducandum: laetificans omnes fideles convivio sacro, et calice inebrians salutari; in quo sunt omnes deliciae paradisi: et epulantur nobis cum angeli sancti, sed suavitate feliciori. O quam magnum et honorabile est officium sacerdotum: quibus datum est Dominum maiestatis verbis sacris consecrare; labiis benedicere, manibus tenere: ore proprio sumere, et ceteris ministrare. O quam mundae debent esse manus illae, quam purum os, quam sanctum corpus, quam immaculatum cor erit sacerdotis: ad quem totiens ingreditur auctor puritatis. Ex ore sacerdotis nihil nisi sanctum nihil nisi honestum et utile procedere debet verbum: qui tam saepe Christi accipit sacramentum. Oculi eius simplices et pudici: qui Christi corpus solent intueri. Manus purae et in caelum elevatae: quae Creatorem caeli et terrae solent contrectare. Sacerdotibus specialiter in lege dicitur. Sancti estote: quoniam ego sanctus sum Dominus Deus vester. Adiuvet nos gratia tua omnipotens Deus; ut qui officium sacerdotale suscepimus: digne ac devote tibi in omni puritate et conscientia bona famulari valeamus. Et si non possumus in tanta innocentia vitae conversari ut debemus; concede nobis tamen digne flere mala quae gessimus: et in spiritu humilitatis ac bonae voluntatis proposito tibi ferventius de cetero deservire. |