Thomas a Kempis
ca. 1380 - 1471
|
De imitatione Christi
Devota exhortatio adsacram communionem.[Liber IV]
|
____________________________________________________________
|
|
|
QVOD MAGNA DILIGENTIA SE DEBEATCOMMVNICATVRVS CHRISTO PRAEPARARE.
VOX DILECTI.
CAPITVLVM XII.
Ego sum puritatis amator: et dator omnis sanctitatis. Ego cor purum quaero: et ibi est locus requietionis meae. Para mihi cenaculum grande stratum: et faciam apud te pascha cum discipulis meis. Si vis ut veniam ad te, et apud te maneam, expurga vetus fermentum: et munda cordis tui habitaculum. Exclude totum saeculum et omnem vitiorum tumultum; sede tamquam passer solitarius in tecto: et cogita excessus tuos in amaritudine animae tuae. Omnis namque amans, suo dilecto amatori optimum et pulcherrimum praeparat locum: quia in hoc cognoscitur affectus suscipientis dilectum. Scito tamen te non posse satisfacere huic praeparationi ex merito tuae actionis: etiam si per integrum annum te praeparares et nihil aliud in mente haberes. Sed ex sola pietate et gratia mea permitteris ad mensam meam accedere; ac si mendicus ad prandium vocaretur divitis, et ille nihil aliud habeat ad retribuendum beneficiis eius: nisi se humiliando et ei regratiando. Fac quod in te est et diligenter facito; non ex consuetudine non ex necessitate: sed cum timore et reverentia, et affectu accipe corpus dilecti Domini Dei tui dignantis ad te venire. Ego sum qui vocavi, ego iussi fieri; ego supplebo quod tibi deest: veni et suscipe me. Cum gratiam devotionis tribuo gratias age Deo tuo; non quia dignus es: sed quia tui misertus sum. Si non habes sed magis aridum te sentis; insiste orationi, ingemisce et pulsa: nec desistas donec merearis micam aut guttam gratiae salutaris accipere. Tu mei indiges: non ego tui indigeo. Nec tu me sanctificare venis: sed ego te sanctificare et meliorare venio. Tu venis ut ex me sanctificeris et mihi uniaris; ut novam gratiam recipias: et de novo ad emendationem accendaris. Noli neglegere hanc gratiam; sed praepara cum omni diligentia cor tuum: et introduc ad te dilectum tuum. Oportet autem ut non solum te praepares ad devotionem ante communionem: sed ut etiam te sollicite conserves in ea post sacramenti perceptionem. Nec minor custodia post exigitur, quam devota praeparatio prius. Nam bona postmodum custodia: optima iterum est praeparatio ad maiorem gratiam consequendam. Ex eo quippe valde indispositus quis redditur: si statim fuerit nimis effusus ad exteriora solacia. Cave a multiloquio; mane in secreto: et fruere Deo tuo. Ipsum enim habes: quem totus mundus tibi auferre non potest. Ego sum, cui te totum dare debes; ita ut iam ultra non in te: sed in me absque omni sollicitudine vivas. |