BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Thomas a Kempis

ca. 1380 - 1471

 

De imitatione Christi

 

Devota exhortatio ad

sacram communionem.

[Liber IV]

 

____________________________________________________________

 

 

 

QVOD NOS ET OMNIA NOSTRA DEO DEBEMVS

OFFERRE ET PRO OMNIBVS ORARE.

 

VOX DISCIPVLI.

 

CAPITVLVM  IX.

 

Domine, omnia tua sunt: quae in caelo sunt et quae in terra. Desidero me ipsum tibi in spontaneam oblationem offerre: et tuus perpetue permanere. Domine in simplicitate cordis mei offero me ipsum tibi hodie in servum sempiternum: in obsequium et in sacrificium laudis perpetuae. Suscipe me cum hac sancta oblatione tui pretiosi corporis; quam tibi hodie in praesentia angelorum invisibiliter assistentium offero: ut sit pro me et pro cuncto populo tuo in salutem.

Domine offero tibi omnia peccata et delicta mea quae commisi coram te et sanctis angelis tuis a die quo primum peccare potui usque ad horam hanc super placabili altari tuo: ut tu omnia pariter incendas et comburas igne caritatis tuae, et deleas universas maculas peccatorum meorum et conscientiam meam ab omni delicto emundes; et restituas mihi gratiam tuam quam peccando amisi, omnia mihi plene indulgendo: et in osculum pacis me misericorditer assumendo. Quid possum agere pro peccatis meis nisi humiliter ea confitendo et lamentando; et tuam propitiationem incessanter deprecando? Deprecor te exaudi me propitius: ubi asto coram te Deus meus. Omnia peccata mea mihi maxime displicent: nolo ea umquam amplius perpetrare; sed pro eis doleo et dolebo quamdiu vixero: paratus paenitentiam agere, et pro posse satisfacere. Dimitte mihi Deus dimitte mihi peccata mea propter nomen sanctum tuum: salva animam meam quam pretioso sanguine tuo redemisti. Ecce committo me misericordiae tuae; resigno me manibus tuis: age me cum secundum bonitatem tuam non secundum meam malitiam et iniquitatem.

Offero etiam tibi omnia bona mea quamvis valde pauca et imperfecta; ut tu ea emendes et sanctifices: ut ea grata habeas et accepta tibi facias; et semper ad meliora trahas: nec non ad beatum ac laudabilem finem me pigrum et inutilem homuncionem perducas.

Offero quoque tibi omnia pia desideria devotorum; necessitates parentum, amicorum fratrum, sororum omnium que carorum meorum, et eorum qui mihi vel aliis propter amorem tuum benefecerunt: et qui orationes et missas pro se suis que omnibus dici a me desideraverunt et petierunt; sive in carne adhuc vivant sive iam saeculo defuncti sint: ut omnes sibi auxilium gratiae tuae, opem consolationis, protectionem a periculis, liberationem a poenis advenire sentiant; et ut ab omnibus malis erepti: gratias tibi magnificas laeti persolvant.

Offero etiam tibi preces et hostias placationis pro illis specialiter qui me in aliquo laeserunt contristaverunt aut vituperaverunt, vel aliquod damnum vel gravamen intulerunt; pro his quoque omnibus quos aliquando contristavi conturbavi gravavi et scandalizavi verbis factis scienter vel ignoranter: ut nobis omnibus pariter indulgeas peccata nostra et mutuas offensiones. Aufer Domine a cordibus nostris omnem suspicionem indignationem iram et disceptationem; et quidquid potest caritatem laedere: et fraternam dilectionem minuere. Miserere miserere Domine, misericordiam tuam poscentibus, da gratiam indigentibus; et fac nos tales existere, ut simus digni gratia tua perfrui: et ad vitam proficiamus aeternam. Amen.