Thomas a Kempis
ca. 1380 - 1471
|
De imitatione Christi
Devota exhortatio adsacram communionem.[Liber IV]
|
____________________________________________________________
|
|
|
DE OBLATIONE CHRISTI INCRVCE ET PROPRIA RESIGNATIONE.
VOX DILECTI.
CAPITVLVM VIII.
Sicut ego me ipsum expansis in cruce manibus et nudo corpore pro peccatis tuis Deo Patri sponte optuli; ita ut nihil in me remaneret quin totum in sacrificium divinae placationis transiret: ita debes et tu temet ipsum mihi voluntarie in oblationem puram et sanctam cotidie in missa cum omnibus viribus et affectibus tuis quanto intimius vales offerre. Quid magis a te requiro; quam ut te studeas mihi ex integro resignare? Quidquid praeter te ipsum das nihil curo: quia non quaero datum tuum sed te. Sicut non sufficeret tibi omnibus habitis praeter me: ita nec mihi placere poterit quidquid dederis te non oblato. Offer te mihi et da te totum pro Deo: et erit accepta oblatio. Ecce ego me totum optuli Patri pro te: dedi etiam totum corpus meum et sanguinem in cibum; ut totus tuus essem: et tu meus permaneres. Si autem in te ipso steteris nec sponte te ad voluntatem meam optuleris; non est plena oblatio: nec integra erit inter nos unio. Igitur omnia opera tua praecedere debet spontanea tui ipsius in manus Dei oblatio: si libertatem consequi vis et gratiam. Ideo enim tam pauci illuminati et liberi intus efficiuntur: quia se ipsos ex toto abnegare nesciunt. Est firma sententia mea; nisi quis renuntiaverit omnibus: non potest meus esse discipulus. Tu ergo si optas meus esse discipulus: offer te ipsum mihi cum omnibus affectibus tuis. |