BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Thomas a Kempis

ca. 1380 - 1471

 

De imitatione Christi

 

Liber internae

consolationis.

[Liber III]

 

____________________________________________________________

 

 

 

DE CORRVPTIONE

NATVRAE ET EFFICACIA

GRATIAE DIVINAE.

 

CAPITVLVM  LV.

 

Domine Deus meus qui me creasti ad imaginem et similitudinem tuam; concede mihi hanc gratiam quam ostendisti tam magnam et necessariam ad salutem: ut vincam pessimam naturam meam trahentem ad peccata et in perditionem. Sentio enim in carne mea legem peccati contradicentem legi mentis meae et captivam me ducentem ad oboediendum sensualitati in multis; nec possum resistere passionibus eius: nisi assistat tua sanctissima gratia cordi meo ardenter infusa. Opus est gratia tua et magna gratia, ut vincatur natura: ad malum semper prona ab adulescentia sua. Nam per primum hominem Adam lapsa et vitiata per peccatum: in omnes homines poena huius maculae descendit; ut ipsa natura quae bene et recta a te condita fuit, pro vitio iam et infirmitate corruptae naturae ponatur: eo quod motus eius sibi relictus ad malum et inferiora trahit. Nam modica vis quae remansit: est tamquam scintilla quaedam latens in cinere. Haec est ipsa ratio naturalis circumfusa magna caligine: adhuc iudicium habens boni et mali, veri falsi que distantiam; licet impotens sit adimplere omne quod approbat: nec pleno iam lumine veritatis nec sanitate affectionum suarum potiatur. Hinc est Deus meus quod condelector legi tuae secundum interiorem hominem; sciens mandatum tuum fore bonum iustum et sanctum: arguens etiam omne malum et peccatum fugiendum; carne autem servio legi peccati: dum magis sensualitati oboedio quam rationi. Hinc est quod velle bonum mihi adiacet: perficere autem non invenio. Hinc saepe multa bona propono; sed quia gratia deest ad adiuvandum infirmitatem meam: ex levi resistentia resilio et deficio. Hinc accidit quod viam perfectionis agnosco; et qualiter agere debeam clare satis video: sed propriae corruptionis pondere pressus, ad perfectiora non assurgo. O quam maxime est mihi necessaria Domine tua gratia, ad inchoandum bonum, ad proficiendum, et ad perficiendum; nam sine ea nihil possum facere: omnia autem possum in te confortante me gratia. O vere caelestis gratia; sine qua nulla sunt propria merita: nulla quoque dona naturae ponderanda. Nihil artes nihil divitiae, nihil pulchritudo vel fortitudo: nihil ingenium vel eloquentia valent apud te Domine sine gratia. Nam dona naturae bonis et malis sunt communia; electorum autem proprium donum est gratia sive dilectio: qua insigniti digni habentur vita aeterna. Tantum eminet haec gratia: ut nec donum prophetiae nec signorum operatio nec quantalibet alta speculatio aliquid aestimentur sine ea. Sed neque fides neque spes, neque aliae virtutes: tibi acceptae sunt sine caritate et gratia. O beatissima gratia quae pauperem spiritu, virtutibus divitem facis: et divitem multis bonis humilem corde reddis; veni descende ad me, reple me mane consolatione tua: ne deficiat prae lassitudine et ariditate mentis anima mea. Obsecro Domine ut inveniam gratiam in oculis tuis; sufficit enim mihi gratia tua: ceteris non obtentis quae desiderat natura. Si fuero temptatus et vexatus tribulationibus multis, non timebo mala: dum me cum fuerit gratia tua. Ipsa fortitudo mea: ipsa consilium confert et auxilium. Cunctis hostibus potentior est: et sapientior universis sapientibus. Magistra est veritatis, doctrix disciplinae; lumen cordis, solamen pressurae, fugatrix tristitiae: ablatrix timoris, nutrix devotionis, productrix lacrimarum. Quid sum sine ea nisi aridum lignum; et stips inutilis ad eiciendum? Tua ergo me Domine gratia semper et praeveniat et sequatur; ac bonis operibus iugiter praestet esse intentum: per Iesum Christum Filium tuum. Amen.