BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Thomas a Kempis

ca. 1380 - 1471

 

De imitatione Christi

 

Liber internae

consolationis.

[Liber III]

 

____________________________________________________________

 

 

 

QVOD NOS IPSOS

ABNEGARE ET CHRISTVM IMITARI

DEBEMVS PER CRVCEM.

 

CAPITVLVM  LVI.

 

Fili. Quantum a te vales exire: tantum in me poteris transire. Sicut nihil foris concupiscere internam pacem facit: sic se interius relinquere Deo coniungit. Volo te addiscere perfectam abnegationem tui, in voluntate mea: sine contradictione et querela. Sequere me. Ego sum via veritas et vita. Sine via non itur; sine veritate non cognoscitur: sine vita non vivitur. Ego sum via quam sequi debes; veritas cui credere debes: vita quam sperare debes. Ego sum via inviolabilis; veritas infallibilis: vita interminabilis. Ego sum via rectissima; veritas suprema: vita vera vita beata vita increata. Si manseris in via mea cognosces veritatem; et veritas liberabit te: et apprehendes vitam aeternam. Si vis ad vitam ingredi: serva mandata. Si vis veritatem cognoscere: crede mihi. Si vis perfectus esse: vende omnia. Si vis esse discipulus meus: abnega temet ipsum. Si vis beatam vitam possidere: praesentem vitam contemne. Si vis exaltari in caelo: humilia te in mundo. Si vis regnare me cum: porta crucem me cum. Soli enim servi crucis: inveniunt viam beatitudinis et verae lucis. Domine Iesu quia arta erat vita tua et mundo despecta: dona mihi te cum mundi despectu imitari. Non enim maior est servus domino suo: nec discipulus super magistrum. Exerceatur servus tuus in vita tua: quia ibi est salus mea, et sanctitas vera. Quidquid extra eam lego vel audio: non me recreat nec delectat plene. Fili, quia haec scis et legisti omnia: beatus eris si feceris ea. Qui habet mandata mea et servat ea: ipse est qui diligit me. Et ego diligam eum; et manifestabo ei me ipsum: et faciam eum consedere me cum in regno Patris mei. Domine Iesu sicut dixisti et promisisti: sic utique fiat et mihi promereri contingat. Suscepi suscepi de manu tua crucem; portabo et portabo eam usque ad mortem: sicut imposuisti mihi. Vere vita boni monachi crux est: sed dux paradisi. Inceptum est retro abire non licet: nec relinquere oportet. Eia fratres pergamus simul: Iesus erit nobis cum. Propter Iesum suscepimus hanc crucem: propter Iesum perseveremus in cruce. Erit adiutor noster: qui est dux noster et praecessor. En rex noster ingreditur ante nos: qui pugnabit pro nobis. Sequamur viriliter, nemo metuat terrores; simus parati mori fortiter in bello: nec inferamus crimen gloriae nostrae ut fugiamus a cruce.