BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Thomas a Kempis

ca. 1380 - 1471

 

De imitatione Christi

 

Liber internae

consolationis.

[Liber III]

 

____________________________________________________________

 

 

 

DE DIVERSIS

MOTIBVS NATVRAE

ET GRATIAE.

 

CAPITVLVM  LIIII.

 

Fili diligenter adverte motus naturae et gratiae; quia valde contrarie et subtiliter moventur: et vix nisi a spirituali et intimo illuminato homine discernuntur. Omnes quidem bonum appetunt; et aliquid boni in suis dictis vel factis praetendunt: ideo sub specie boni multi falluntur. Natura callida est et multos trahit illaqueat et decipit: et se semper pro fine habet; sed gratia simpliciter ambulat, ab omni specie mala declinat, fallacias non praetendit: et omnia pure propter Deum agit, in quo et finaliter requiescit. Natura invite vult mori nec premi nec superari: nec subesse nec sponte subiugari; gratia vero studet mortificationi propriae: resistit sensualitati, quaerit subici; appetit vinci, nec propria vult libertate fungi: sub disciplina amat teneri, nec alicui cupit dominari; sed sub Deo semper vivere, stare et esse: atque propter Deum omni humanae creaturae humiliter parata est inclinari. Natura pro suo commodo laborat: et quid lucri ex alio sibi proveniat attendit; gratia autem non quid sibi utile et commodosum sit: sed quod multis proficiat magis considerat. Natura libenter honorem et reverentiam accipit: gratia vero omnem honorem et gloriam Deo fideliter attribuit. Natura confusionem timet et contemptum: gratia autem gaudet pro nomine Iesu pati contumeliam. Natura otium amat et quietem corporalem; gratia vero vacua esse non potest: sed libenter amplectitur laborem. Natura quaerit habere curiosa et pulchra: abhorret vilia et grossa; gratia vero simplicibus delectatur et humilibus: aspera non aspernatur, nec vetustis refugit indui pannis. Natura respicit temporalia, gaudet ad lucra terrena: tristatur de damno, irritatur levi iniuriae verbo; sed gratia attendit aeterna, non inhaeret temporalibus, nec in perditione rerum turbatur, neque verbis durioribus acerbatur: quia thesaurum suum et gaudium in caelo ubi nil perit constituit. Natura cupida est et libentius accipit quam donat: amat propria et privata; gratia autem pia est et communis: vitat singularia contentatur paucis, beatius dare iudicat quam accipere. Natura inclinat ad creaturas ad carnem propriam, ad vanitates et discursus; sed gratia trahit ad Deum et ad virtutes: renuntiat creaturis fugit mundum; odit carnis desideria, restringit evagationes: erubescit in publico apparere. Natura libenter aliquod solacium habet externum in quo delectetur ad sensum; sed gratia in solo Deo quaerit consolari: et in summo bono super omnia visibilia delectari. Natura totum agit propter lucrum et commodum proprium: nihil gratis facere potest; sed aut aequale aut melius, aut laudem vel favorem pro benefactis consequi sperat: et multum ponderari sua gesta et dona concupiscit; gratia vero nil temporale quaerit: nec aliud praemium quam Deum solum pro mercede postulat; nec amplius de temporalibus necessariis desiderat: nisi quantum haec sibi ad assecutionem aeternorum valeant deservire. Natura gaudet de amicis multis et propinquis; gloriatur de nobili loco et ortu generis: arridet potentibus, blanditur divitibus, applaudit sibi similibus; gratia autem et inimicos diligit, nec de amicorum turba extollitur: nec locum nec ortum natalium reputat nisi virtus maior ibi fuerit; favet magis pauperi quam diviti, compatitur plus innocenti quam potenti: congaudet veraci non fallaci; exhortatur semper bonos meliora charismata aemulari: et Filio Dei per virtutes assimilari. Natura de defectu et molestia cito conqueritur: gratia constanter fert inopiam. Natura omnia ad se reflectit; pro se certat et arguit; gratia autem ad Deum cuncta reducit unde originaliter emanant: nihil boni sibi ascribit nec arroganter praesumit; non contendit nec suam sententiam aliis praefert: sed in omni sensu et intellectu aeternae sapientiae ac divino examini se submittit. Natura appetit scire secreta et nova audire; vult exterius apparere et multa per sensus experiri: desiderat agnosci et agere unde laus et admiratio procedit; sed gratia non curat nova nec curiosa percipere, quia totum hoc de vetustate corruptionis est ortum: cum nihil novum et durabile sit super terram. Docet itaque sensus restringere, vanam complacentiam ei ostentationem devitare; laudanda et digne miranda humiliter abscondere: et de omni re et in omni scientia utilitatis fructum, atque Dei laudem et honorem quaerere. Non vult se nec sua praedicari; sed Deum in donis suis optat benedici: qui cuncta ex mera caritate largitur. Haec gratia supernaturale lumen et quoddam Dei speciale donum est: et proprie electorum signaculum et pignus salutis aeternae; quae hominem de terrenis ad caelestia amanda sustollit: et de carnali spiritualem efficit. Quanto igitur natura amplius premitur et vincitur; tanto maior gratia infunditur: et cotidie novis visitationibus interior homo secundum imaginem Dei reformatur.