BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Thomas a Kempis

ca. 1380 - 1471

 

De imitatione Christi

 

Liber internae

consolationis.

[Liber III]

 

____________________________________________________________

 

 

 

QVOD GRATIA DEI

NON MISCETVR TERRENA

SAPIENTIBVS.

 

CAPITVLVM  LIII.

 

Fili. Pretiosa est gratia mea: non patitur se misceri extraneis rebus, nec consolationibus terrenis. Abicere ergo oportet omnia impedimenta gratiae: si optas eius infusionem suscipere. Pete secretum tibi; ama solus habitare te cum: nullius require confabulationem; sed magis ad Deum devotam effunde precem: ut compunctam teneas mentem et puram conscientiam. Totum mundum nihil aestima: Dei vacationem omnibus exterioribus antepone. Non enim poteris mihi vacare: et in transitoriis pariter delectari. A notis et a caris oportet elongari: et ab omni temporali solacio mentem tenere privatam. Sic obsecrat beatus apostolus Petrus: ut tamquam advenas et peregrinos in hoc mundo se contineant Christi fideles. O quanta fiducia erit morituro: quem nullius rei affectus detinet in mundo. Sed sic segregatum cor habere ab omnibus, aeger necdum capit animus: nec animalis homo novit interni hominis libertatem. Attamen si vere velit esse spiritualis; oportet eum renuntiare tam remotis quam propinquis: et a nemine magis cavere quam a se ipso. Si temet ipsum perfecte viceris: cetera facilius subiugabis. Perfecta victoria est: de semet ipso triumphare. Qui enim semet ipsum subiectum tenet, ut sensualitas rationi, et ratio in cunctis oboediat mihi: hic vere victor est sui et dominus mundi. Si ad hunc apicem scandere gliscis; oportet viriliter incipere et securim ad radicem ponere: ut evellas et destruas occultam inordinatam inclinationem ad te ipsum et ad omne privatum et materiale bonum. Ex hoc vitio quod homo semet ipsum nimis inordinate diligit: paene totum pendet, quidquid radicaliter vincendum est. Quo devicto et subacto malo: pax magna et tranquillitas erit continuo. Sed quia pauci sibi ipsis perfecte mori laborant, nec plene extra se tendunt; propterea in se implicati remanent: nec supra se in spiritu elevari possunt. Qui autem libere me cum ambulare desiderat; necesse est ut omnes pravas et inordinatas affectiones suas mortificet: atque nulli creaturae privato amore concupiscenter inhaereat.