BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Thomas a Kempis

ca. 1380 - 1471

 

De imitatione Christi

 

Liber internae

consolationis.

[Liber III]

 

____________________________________________________________

 

 

 

QVOD HOMO NON REPVTET

SE CONSOLATIONE DIGNVM SED

MAGIS VERBERIBVS REVM.

 

CAPITVLVM  LII.

 

Domine non sum dignus consolatione tua: nec aliqua spirituali visitatione. Et ideo iuste me cum agis: quando me inopem et desolatum relinquis. Si enim ad instar maris lacrimas fundere possem: adhuc consolatione tua dignus non essem. Vnde nihil dignus sum quam flagellari et puniri; quia graviter et saepe te offendi: et in multis valde deliqui. Ergo vera pensata ratione: nec minima sum dignus consolatione. Sed tu clemens et misericors Deus qui non vis perire opera tua ad ostendendum divitias bonitatis tuae in vasa misericordiae, etiam praeter omne proprium meritum dignaris consolari servum tuum supra humanum modum. Tuae enim consolationes: non sunt sicut humanae confabulationes. Quid egi Domine; ut mihi conferres aliquam caelestem consolationem? Ego nihil boni me egisse recolo; sed semper ad vitia pronum: et ad emendationem pigrum fuisse. Verum est: et negare non possum. Si aliter dicerem, tu stares contra me: et non esset qui defenderet. Quid merui pro peccatis meis; nisi infernum et ignem aeternum? In veritate confiteor quoniam dignus sum omni ludibrio et contemptu: nec decet me inter tuos devotos commemorari. Et licet hoc aegre audiam; tamen adversum me pro veritate peccata mea arguam: ut facilius misericordiam tuam merear impetrare. Quid dicam reus, et omni confusione plenus? Non habeo os loquendi nisi hoc tantum verbum; peccavi Domine peccavi: miserere mei ignosce mihi. Sine me paululum ut plangam dolorem meum: antequam vadam ad terram tenebrosam et opertam mortis caligine. Quid tam maxime a reo et misero peccatore requiris; nisi ut conteratur et humiliet se pro delictis suis? In vera contritione et cordis humiliatione nascitur spes veniae; reconciliatur perturbata conscientia: reparatur gratia perdita; tuetur homo a futura ira: et occurrunt sibi mutuo in osculo sancto Deus et paenitens anima. Humilis peccatorum contritio, acceptabile tibi est Domine sacrificium: longe suavius odorans in conspectu tuo quam turis incensum. Haec est gratum etiam unguentum quod sacris pedibus tuis infundi voluisti: quia cor contritum et humiliatum numquam despexisti. Ibi est locus refugii a facie irae inimici; ibi emendatur et abluitur: quidquid aliunde contractum est et inquinatum.