Thomas a Kempis
ca. 1380 - 1471
|
De imitatione Christi
Liber internaeconsolationis.[Liber III]
|
____________________________________________________________
|
|
|
QVOD HVMILIBVSINSISTENDVM EST OPERIBVS CVMDEFICITVR A SVMMIS.
CAPITVLVM LI.
Fili non vales semper in ferventiori desiderio virtutum stare: nec in altiori gradu contemplationis consistere; sed necesse habes interdum ob originalem corruptelam ad inferiora descendere: et onus corruptibilis vitae etiam invite et cum taedio portare. Quamdiu mortale corpus geris: taedium senties et gravamen cordis. Oportet ergo saepe in carne de carnis onere gemere: eo quod non vales spiritualibus studiis et divinae contemplationi indesinenter inhaerere. Tunc expedit tibi ad humilia et exteriora opera confugere: et in bonis actibus te recreare; adventum meum et supernam visitationem firma confidentia expectare: exilium tuum et ariditatem mentis patienter sufferre; donec iterum a me visiteris: et ab omnibus anxietatibus libereris. Nam faciam te laborum oblivisci, et interna quiete perfrui; expandam coram te prata scripturarum: ut dilatato corde currere incipias viam mandatorum meorum. Et dices. Non sunt condignae passiones huius temporis: ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis. |