BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Thomas a Kempis

ca. 1380 - 1471

 

De imitatione Christi

 

Liber internae

consolationis.

[Liber III]

 

____________________________________________________________

 

 

 

QVALITER HOMO

DESOLATVS SE DEBET IN

MANVS DEI OFFERRE.

 

CAPITVLVM  L.

 

Domine Deus sancte Pater sis nunc et in aeternum benedictus; quia sicut vis sic factum est: et quod facis bonum est. Laetetur in te servus tuus; non in se nec in aliquo alio: quia tu solus laetitia vera; tu spes mea et corona mea: tu gaudium meum et honor meus Domine. Quid habet servus tuus; nisi quod a te accepit etiam sine merito suo? Tua sunt omnia quae dedisti, et quae fecisti. Pauper sum et in laboribus meis a iuventute mea; et contristatur anima mea nonnumquam usque ad lacrimas: quandoque etiam conturbatur ad se propter imminentes passiones. Desidero pacis gaudium; pacem filiorum tuorum flagito: qui in lumine consolationis a te pascuntur. Si das pacem, si gaudium sanctum infundis; erit anima servi tui plena modulatione: et devota in laude tua. Sed si te subtraxeris sicut saepissime soles; non poterit currere viam mandatorum tuorum: sed magis ad tundendum pectus genua eius incurvantur; quia non est illi sicut heri et nudius tertius quando splendebat lucerna tua super caput eius: et sub umbra alarum tuarum protegebatur a temptationibus irruentibus.

Pater iuste et semper laudande: venit hora ut probetur servus tuus. Pater amande: dignum est, ut hac hora patiatur pro te aliquid servus tuus. Pater perpetue venerande venit hora quam ab aeterno praesciebas affuturam; ut ad modicum tempus succumbat foris servus tuus: vivat vero semper apud te intus. Paululum vilipendatur; humilietur et deficiat coram hominibus: passionibus conteratur et languoribus; ut iterum te cum in aurora novae lucis resurgat: et in caelestibus clarificetur. Pater sancte; tu sic ordinasti et sic voluisti: et hoc factum est quod ipse praecepisti. Haec est enim gratia ad amicum tuum; pati et tribulari in mundo pro amore tuo: quotienscumque et a quocumque id permiseris fieri. Sine consilio et providentia tua: et sine causa nihil fit in terra. Bonum mihi Domine quod humiliasti me ut discam iustificationes tuas: et omnes elationes cordis atque praesumptiones abiciam. Vtile mihi quod confusio cooperuit faciem meam: ut te potius quam homines ad consolandum requiram. Didici etiam ex hoc inscrutabile iudicium tuum expavescere; qui affligis iustum cum impio: sed non sine aequitate et iustitia. Gratias tibi quia non pepercisti malis meis; sed attrivisti me verberibus amaris: infligens dolores et immittens angustias foris et intus. Non est qui me consoletur ex omnibus quae sub caelo sunt: nisi tu Domine Deus meus caelestis medicus animarum; qui percutis et sanas: deducis ad inferos et reducis. Disciplina tua super me: et virga tua ipsa me docebit. Ecce Pater dilecte in manibus tuis sum ego: sub virga correctionis tuae me inclino; percute dorsum meum et collum meum: ut incurvem ad voluntatem tuam tortuositatem meam. Fac me pium et humilem discipulum sicut bene facere consuevisti: ut ambulem ad omnem nutum tuum. Tibi me et omnia mea ad corrigendum commendo: melius est hic corripi quam in futuro. Tu scis omnia et singula: et nil te latet in humana conscientia. Antequam fiant nosti ventura: et non opus est tibi ut quis te doceat aut admoneat de his quae geruntur in terra. Tu scis quid expedit ad profectum meum: et quantum deservit tribulatio ab rubiginem vitiorum purgandam. Fac me cum desideratum beneplacitum tuum; et ne despicias peccaminosam vitam meam: nulli melius nec clarius quam tibi soli notam. Da mihi Domine scire quod sciendum est, hoc amare quod amandum est: hoc laudare quod tibi summe placet; hoc reputare quod tibi pretiosum apparet: hoc vituperare quod oculis tuis sordescit. Non me sinas secundum visionem oculorum exteriorum iudicare; neque secundum auditum aurium hominum imperitorum sententiare: sed in iudicio vero de visibilibus et spiritualibus discernere; atque super omnia voluntatem beneplaciti tui semper inquirere. Falluntur saepe hominum sensus in iudicando: falluntur et amatores saeculi visibilia tantummodo amando. Quid est homo inde melior; quia reputatur ab homine maior? Fallax fallacem, vanus vanum caecus caecum infirmus infirmum decipit dum exaltat: et veraciter magis confundit dum inaniter laudat. Nam quantum unusquisque est in oculis tuis, tantum est et non amplius: ait humilis sanctus Franciscus.