BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Thomas a Kempis

ca. 1380 - 1471

 

De imitatione Christi

 

Liber internae

consolationis.

[Liber III]

 

____________________________________________________________

 

 

 

DE DESIDERIO AETERNAE

VITAE, ET QVANTA SINT CERTANTIBVS

BONA PROMISSA.

 

CAPITVLVM  XLIX.

 

Fili. Cum tibi desiderium aeternae beatitudinis desuper infundi sentis, et de tabernaculo corporis exire concupiscis, ut claritatem meam sine vicissitudinis umbra contemplari possis: dilata cor tuum et omni desiderio hanc sanctam inspirationem suscipe. Redde amplissimas supernae bonitati gratias: quae te cum sic dignanter agit; clementer visitat ardenter excitat potenter sublevat: ne proprio pondere ad terrena labaris. Neque enim hoc cogitatu tuo aut conatu accipis: sed sola dignatione supernae gratiae et divini respectus; quatinus in virtutibus et maiori humilitate proficias: et ad futura certamina te praepares; mihi que toto cordis affectu adhaerere: ac ferventi voluntate studeas deservire.

Fili. Saepe ignis ardet: sed sine fumo flamma non ascendit. Sic et aliquorum desideria ad caelestia flagrant: et tamen a temptatione carnalis affectus liberi non sunt. Idcirco nec omnino pure pro honore Dei agunt: quod tam desideranter ab eo petunt. Tale est et tuum saepe desiderium: quod insinuasti fore tam importunum. Non enim est hoc purum et perfectum: quod propria commoditate est infectum. Pete non quod tibi est delectabile et commodum; sed quod mihi est acceptabile atque honorificum: quia si recte iudicas, meam ordinationem tuo desiderio et omni desiderato praeferre debes ac sequi. Novi desiderium tuum: et frequentes gemitus audivi. Iam velles esse in libertate gloriae filiorum Dei; iam te delectat domus aeterna et caelestis patria gaudio plena: sed nondum venit hora ista; sed est adhuc aliud tempus: scilicet tempus belli tempus laboris et probationis. Optas summo repleri bono: sed non potes hoc assequi modo. Ego sum: expecta me dicit Dominus donec veniat regnum Dei. Probandus es adhuc in terris: et in multis exercitandus. Consolatio tibi interdum dabitur: sed copiosa satietas non conceditur. Confortare igitur et esto robustus: tam in agendo quam in patiendo naturae contraria. Oportet te novum induere hominem: et in alterum virum mutari. Oportet te saepe agere quod non vis: et quod vis oportet relinquere. Quod aliis placet processum habebit: quod tibi placet ultra non proficiet. Quod alii dicunt audietur: quod tu dicis pro nihilo computabitur. Petent alii et accipient: tu petes nec impetrabis. Erunt alii magni in ore hominum: de te autem tacebitur. Aliis hoc vel illud committetur: tu autem ad nihil utile iudicaberis. Propter hoc natura quandoque contristabitur: et magnum si silens portaveris. In his et similibus multis probari solet fidelis Domini servus: qualiter se abnegare et in omnibus frangere quiverit. Vix est aliquid tale in quo tantundem mori indiges sicut videre et pati quae voluntati tuae adversa sunt: maxime autem cum disconvenientia et quae minus utilia tibi apparent fieri iubentur. Et quia non audes resistere altiori potestati sub dominio constitutus; ideo durum tibi videtur ad nutum alterius ambulare: et omne proprium sentire omittere. Sed pensa fili horum fructum laborum, celerem finem atque praemium nimis magnum; et non habebis inde gravamen: sed fortissimum patientiae tuae solamen. Nam et pro modica hac voluntate quam nunc sponte deseris: habebis semper voluntatem tuam in caelis. Ibi quippe invenies omne quod volueris, omne, quod desiderare poteris: ibi aderit tibi totius facultas boni, sine timore amittendi. Ibi voluntas tua una semper me cum: nil cupiet extraneum vel privatum. Ibi nullus resistet tibi, nemo de te conqueretur: nemo impediet, nihil obviabit; sed cuncta desiderata simul erunt praesentia: totum que affectum tuum reficient et adimplebunt usque ad summum. Ibi reddam gloriam pro contumelia perpessa; pallium laudis pro maerore: pro loco novissimo sedem regni in saecula. Ibi apparebit fructus oboedientiae; gaudebit labor paenitentiae: et humilis subiectio coronabitur gloriose. Nunc ergo inclina te humiliter sub omnium manibus; nec sit tibi curae quis hoc dixerit vel iusserit: sed hoc magnopere curato; ut sive praelatus seu iunior aut aequalis aliquid a te exposcerit vel innuerit, pro bono totum accipias: et sincera voluntate studeas adimplere. Quaerat alius hoc alius illud; glorietur ille in illo, et iste in isto, laudetur que milies mille: tu autem nec in isto nec in illo; sed in tui ipsius gaude contemptu: et in mei solius beneplacito ac honore. Hoc optandum est tibi: ut sive per vitam sive per mortem Deus semper in te glorificetur.