BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Thomas a Kempis

ca. 1380 - 1471

 

De imitatione Christi

 

Liber internae

consolationis.

[Liber III]

 

____________________________________________________________

 

 

 

DE NON ATTRAHENDO

SIBI RES EXTERIORES.

 

CAPITVLVM  XLIIII.

 

Fili. In multis oportet te esse inscium; et aestimare te tamquam mortuum super terram: et cui totus mundus crucifixus sit. Multa etiam oportet surda aure pertransire: et quae tuae pacis sunt magis cogitare. Vtilius est oculos a rebus displicentibus avertere; et unicuique suum sentire relinquere: quam contentiosis sermonibus deservire. Si bene steteris cum Deo, et eius iudicium aspexeris: facilius te victum portabis.

O Domine quousque venimus? Ecce damnum defletur temporale, pro modico quaestu laboratur et curritur: et spirituale detrimentum in oblivionem transit, et vix sero reditur. Quod parum vel nihil prodest attenditur; et quod summe necessarium est neglegenter praeteritur: quia totus homo ad externa defluit. Et nisi cito resipiscat: libens in exterioribus iacet.