BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Thomas a Kempis

ca. 1380 - 1471

 

De imitatione Christi

 

Liber internae

consolationis.

[Liber III]

 

____________________________________________________________

 

 

 

CONTRA VANAM

ET SAECVLAREM SCIENTIAM.

 

CAPITVLVM  XLIII.

 

Fili. Non te moveant pulchra et subtilia hominum dicta. Non enim est regnum Dei in sermone: sed in virtute. Attende verba mea quae corda accendunt et mentes illuminant: inducunt compunctionem et variam ingerunt consolationem. Numquam ad hoc legas verbum: ut doctior aut sapientior possis videri. Stude mortificationi vitiorum: quia hoc amplius tibi proderit quam notitia multarum difficilium quaestionum. Cum multa legeris et cognoveris: ad unum semper oportet redire principium. Ego sum, qui doceo hominem scientiam; et clariorem intellegentiam parvulis tribuo: quam ab homine possit doceri. Cui ego loquor cito sapiens erit: et multum in spiritu proficiet. Vae eis qui multa curiosa ab hominibus inquirunt: et de via mihi serviendi parum curant. Veniet tempus quando apparebit magister magistrorum Christus dominus angelorum, cunctorum auditurus lectiones: hoc est singulorum examinaturus conscientias; et tunc scrutabitur Ierusalem in lucernis: et manifesta erunt abscondita tenebrarum, tacebunt que argumenta linguarum. Ego sum qui humilem in puncto elevo mentem; ut plures aeternae veritatis capiat rationes: quam si quis decem annis studuisset in scholis. Ego doceo sine strepitu verborum, sine confusione opinionum: sine fastu honoris, sine pugnatione argumentorum. Ego sum qui doceo terrena despicere praesentia fastidire; aeterna quaerere, aeterna sapere: honores fugere, scandala sufferre; omnem spem in me ponere, extra me nil cupere: et super omnia me ardenter amare. Nam quidam amando me intime, didicit divina: et loquebatur mirabilia. Plus profecit in relinquendo omnia: quam in studendo subtilia. Sed aliis loquor communia aliis specialia; aliquibus in signis et figuris dulciter appareo: quibusdam vero in multo lumine revelo mysteria. Vna vox librorum sed non omnes aeque informat; quia intus sum doctor veritas scrutator cordis cogitationum intellector, actionum promotor: distribuens singulis sicut dignum iudicavero.