BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Thomas a Kempis

ca. 1380 - 1471

 

De imitatione Christi

 

Liber internae

consolationis.

[Liber III]

 

____________________________________________________________

 

 

 

QVOD PAX NON

EST PONENDA IN HOMINIBVS.

 

CAPITVLVM  XLII.

 

Fili. Si ponis pacem tuam cum aliqua persona propter tuum sentire et convivere: instabilis eris et implicatus. Sed si recursum habes ad semper viventem et manentem veritatem: non contristabit amicus recedens aut moriens. In me debet amici dilectio stare; et propter me diligendus est quisquis tibi bonus visus est: et multum carus in hac vita. Sine me non valet nec durabit amicitia; nec est vera et munda dilectio: quam ego non copulo. Ita mortuus debes esse talibus affectionibus dilectorum hominum: ut quantum ad te pertinet sine omni humano optares esse consortio. Tanto homo Deo magis appropinquat: quanto ab omni solacio terreno longius recedit. Tanto etiam altius ad Deum ascendit: quanto profundius in se descendit et plus sibi ipsi vilescit. Qui autem sibi aliquid boni attribuit; gratiam Dei in se venire impedit: quia gratia Spiritus sancti cor humile semper quaerit. Si scires te perfecte adnihilare atque ab omni creato amore evacuare: tunc deberem in te cum magna gratia emanare. Quando tu respicis ad creaturas: subtrahitur tibi aspectus Creatoris. Disce te in omnibus propter Creatorem vincere: tunc ad divinam valebis cognitionem pertingere. Quantumcumque modicum sit si inordinate diligitur et respicitur: retardat a summo et vitiat.