Thomas a Kempis
ca. 1380 - 1471
|
De imitatione Christi
Liber internaeconsolationis.[Liber III]
|
____________________________________________________________
|
|
|
DE CONTEMPTVOMNIS TEMPORALIS HONORIS.
CAPITVLVM XLI.
Fili. Noli tibi attrahere, si videas alios honorari et elevari: te autem despici et humiliari. Erige cor tuum ad me in caelum: et non contristabit te contemptus hominum in terris. Domine in caecitate sumus: et vanitate cito seducimur. Si recte me inspicio; numquam mihi facta est iniuria ab aliqua creatura: unde nec iuste habeo conqueri adversum te. Quia autem frequenter et graviter peccavi tibi: merito armatur contra me omnis creatura. Mihi igitur iuste debetur confusio et contemptus: tibi autem laus honor et gloria. Et nisi me ad hoc praeparavero quod velim libenter ab omni creatura despici et relinqui, atque penitus nihil videri; non possum interius pacificari et stabiliri: nec spiritualiter illuminari neque plene tibi uniri. |