Thomas a Kempis
ca. 1380 - 1471
|
De imitatione Christi
Liber internaeconsolationis.[Liber III]
|
____________________________________________________________
|
|
|
QVOD HOMO NIHILBONI EX SE HABET, ET DE NVLLOGLORIARI POTEST.
CAPITVLVM XL.
Domine quid est homo quod memor es eius; aut filius hominis quia visitas eum? Quid promeruit homo; ut dares illi gratiam tuam? Domine quid possum conqueri si me deseris; aut quid iuste obtendere possum si quod peto non feceris? Certe hoc in veritate cogitare possum et dicere. Domine nihil sum, nihil possum; nihil boni ex me habeo: sed in omnibus deficio, et ad nihil semper tendo. Et nisi a te fuero adiutus et interius informatus: totus efficior tepidus et dissolutus. Tu autem Domine semper idem ipse es et permanes in aeternum semper bonus iustus et sanctus: bene iuste ac sancte agens omnia et disponens in sapientia; sed ego qui ad defectum sum magis pronus quam ad profectum, non sum semper in uno statu perdurans: quia septem tempora mutantur super me. Verumtamen cito melius fit cum tibi placuerit et manum porrexeris adiutricem: quia tu solus sine humano suffragio poteris auxiliari, et in tantum confirmare; ut vultus meus amplius in diversa non mutetur: sed in te uno cor meum convertatur et quiescat. Vnde si bene scirem omnem humanam consolationem abicere, sive propter devotionem adipiscendam: sive propter necessitatem qua compellor te quaerere, quia non est homo qui me consoletur; tunc possem merito de gratia tua sperare: et de dono novae consolationis exultare.Gratias tibi unde totum venit: quotienscumque mihi bene succedit. Ego autem vanitas et nihilum ante te: inconstans homo et infirmus. Vnde ergo possum gloriari; aut cur appeto reputari? Numquid de nihilo? Et hoc vanissimum est. Vere inanis gloria mala pestis vanitas maxima; quia a vera trahit gloria: et caelesti spoliat gratia. Dum enim homo complacet sibi displicet tibi: dum inhiat laudibus humanis privatur veris virtutibus. Est autem vera gloria et exultatio sancta, gloriari in te et non in se: gaudere in nomine tuo non in propria virtute: nec in aliqua creatura delectari nisi propter te. Laudetur nomen tuum non meum: magnificetur opus tuum non meum; benedicatur nomen sanctum tuum: nihil mihi autem attribuatur de laudibus hominum. Tu gloria mea tu exultatio cordis mei; in te gloriabor et exultabo tota die: pro me autem nihil nisi in infirmitatibus meis. Quaerant Iudaei gloriam quae ab invicem est: ego hanc requiram quae a solo Deo est. Omnis quidem gloria humana, omnis honor temporalis, omnis altitudo mundana, aeternae gloriae tuae comparata: vanitas est et stultitia. O veritas mea et misericordia mea Deus meus Trinitas beata; tibi soli laus honor virtus gloria: per infinita saeculorum saecula. |