Thomas a Kempis
ca. 1380 - 1471
|
De imitatione Christi
Liber internaeconsolationis.[Liber III]
|
____________________________________________________________
|
|
|
QVOD HOMO NONSIT IMPORTVNVS IN NEGOTIIS.
CAPITVLVM XXXIX.
Fili. Committe mihi semper causam tuam: ego bene disponam in tempore suo. Expecta ordinationem meam: et senties inde profectum. Domine satis libenter tibi omnes res committo: quia parum potest cogitatio mea proficere. Vtinam non multum adhaererem futuris eventibus: sed ad beneplacitum tuum incunctanter me offerrem.Fili. Saepe homo rem aliquam vehementer agitat quam desiderat: sed cum ad eam pervenerit, aliter sentire incipit; quia affectiones circa idem non sunt durabiles: sed magis de uno ad aliud impellunt. Non est ergo minimum etiam in minimis se ipsum relinquere. Verus profectus hominis: est abnegatio sui ipsius. Et homo abnegatus: valde liber est et securus. Sed antiquus hostis omnibus bonis adversans a temptatione non cessat; sed die noctu que graves molitur insidias: si forte in laqueum deceptionis possit praecipitare incautum. Vigilate et orate dicit Dominus: ut non intretis in temptationem. |