Thomas a Kempis
ca. 1380 - 1471
|
De imitatione Christi
Liber internaeconsolationis.[Liber III]
|
____________________________________________________________
|
|
|
DE BONO REGIMINEIN EXTERNIS ET RECVRSV AD DEVMIN PERICVLIS.
CAPITVLVM XXXVIII.
Fili. Ad istud diligenter tendere debes, ut in omni loco et actione seu occupatione externa sis intimus liber et tui ipsius potens; et sint omnia sub te et tu non sub eis: ut sis dominus actionum tuarum et rector, non servus nec empticius; sed magis exemptus verus que Hebraeus in sortem ac libertatem transiens filiorum Dei: qui stant super praesentia et speculantur aeterna; qui transitoria sinistro intuentur oculo et dextro caelestia: quos temporalia non trahunt ad inhaerendum; sed trahunt ipsi magis ea ad bene serviendum prout ordinata sunt a Deo et instituta, a summo opifice: qui nil inordinatum in sua reliquit creatura.Si etiam in omni eventu stas non in apparentia externa, nec oculo carnali lustras visa vel audita; sed mox in qualibet causa intras cum Moyse in tabernaculum ad consulendum Dominum; audies nonnumquam divinum responsum: et redies instructus de multis praesentibus et futuris. Semper enim Moyses recursum habuit ad tabernaculum pro dubiis et quaestionibus solvendis: fugit que ad orationis adiutorium pro periculis et improbitatibus hominum sublevandis. Sic et tu confugere debes in cordis tui secretarium: divinum intentius implorando suffragium. Propterea namque Iosue et filii Israel a Gabaonitis leguntur decepti, quia os Domini prius non interrogaverunt: sed nimium creduli dulcibus sermonibus, falsa pietate delusi sunt. |