Thomas a Kempis
ca. 1380 - 1471
|
De imitatione Christi
Liber internaeconsolationis.[Liber III]
|
____________________________________________________________
|
|
|
DE PVRA ET INTEGRARESIGNATIONE SVI AD OPTINENDAMCORDIS LIBERTATEM.
CAPITVLVM XXXVII.
Fili. Relinque te: et invenies me. Sta sine electione et omni proprietate: et lucraberis semper. Nam et adicietur tibi amplior gratia: statim ut te resignaveris, nec resumpseris. Domine quotiens me resignabo; et in quibus me relinquam? Semper et omni hora: sicut in parvo sic et in magno. Nihil excipio: sed in omnibus te nudatum inveniri volo. Alioquin quomodo poteris esse meus et ego tuus; nisi fueris ab omni propria voluntate intus et foris spoliatus? Quanto celerius hoc agis tanto melius habebis; et quanto plenius et sincerius: tanto mihi plus placebis, et amplius lucraberis. Quidam se resignant: sed cum aliqua exceptione; non enim plene Deo confidunt: ideo sibi providere satagunt. Quidam etiam primo totum offerunt; sed postea temptatione pulsati ad propria redeunt: ideo minime in virtute proficiunt. Hi ad veram puri cordis libertatem, et iucundae familiaritatis meae gratiam non pertingent, nisi integra resignatione et cotidiana sui immolatione prius facta: sine qua non stat nec stabit unio fruitiva. Dixi tibi saepissime: et nunc iterum dico. Relinque te, resigna te: et frueris magna interna pace. Da totum pro toto, nil exquire, nil repete; sta pure et inhaesitanter in me: et habebis me. Eris liber in corde: et tenebrae non conculcabunt te. Ad hoc conare, hoc ora, hoc desidera: ut ab omni proprietate possis expoliari et nudus nudum Iesum sequi; tibi mori: et mihi aeternaliter vivere. Tunc deficient omnes vanae phantasiae: conturbationes iniquae, et curae superfluae. Tunc etiam recedet immoderatus timor: et inordinatus amor morietur. |