BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Thomas a Kempis

ca. 1380 - 1471

 

De imitatione Christi

 

Liber internae

consolationis.

[Liber III]

 

____________________________________________________________

 

 

 

CONTRA VANA

HOMINVM IVDICIA.

 

CAPITVLVM  XXXVI.

 

Fili. Iacta cor tuum firmiter in Domino; et humanum ne metuas iudicium: ubi te conscientia pium reddit et insontem. Bonum est et beatum taliter pati: nec hoc erit grave humili cordi, et Deo magis quam sibi ipsi confidenti. Multi multa loquuntur: et ideo parva fides est adhibenda. Sed et omnibus satis esse: non est possibile. Et si Paulus omnibus studuit in Domino placere, et omnibus omnia factus est: tamen etiam pro minimo duxit quod ab humano die iudicatus fuit. Egit satis pro aliorum aedificatione et salute quantum in se erat et poterat: sed ne ab aliis aliquando iudicaretur vel non despiceretur, cohibere non potuit. Ideo totum Deo commisit qui totum noverat: et patientia ac humilitate contra ora loquentium iniqua, aut etiam vana ac mendosa cogitantium atque pro libitu suo quaeque iactantium se defendit. Respondit tamen interdum: ne infirmis ex sua taciturnitate generaretur scandalum. Quis tu, ut timeas a mortali homine? Hodie est: et cras non comparet. Deum time: et hominum terrores non expavesces. Quid potest aliquis in te verbis aut iniuriis? Sibi potius nocet quam tibi: nec poterit iudicium Dei effugere quicumque est ille. Tu habe Deum prae oculis: et noli contendere verbis querulosis. Quod si ad praesens tu videris succumbi, et confusionem pati quam non meruisti: ne indigneris ex hoc, neque per impatientiam minuas coronam tuam; sed ad me potius respice in caelum, qui potens sum eripere ab omni confusione et iniuria: et unicuique reddere secundum opera sua.