Thomas a Kempis
ca. 1380 - 1471
|
De imitatione Christi
Liber internaeconsolationis.[Liber III]
|
____________________________________________________________
|
|
|
QVOD NON EST SECVRITASA TEMPTATIONE IN HAC VITA.
CAPITVLVM XXXV.
Fili. Numquam securus es in hac vita: sed quoad vixeris semper arma spiritualia tibi sunt necessaria. Inter hostes versaris: et a dextris et a sinistris impugnaris. Si ergo non uteris undique scuto patientiae: non eris diu sine vulnere. Insuper si non ponis cor tuum fixe in me cum mera voluntate cuncta patiendi propter me: non poteris ardorem istum sustinere, nec ad palmam pertingere beatorum. Oportet te ergo viriliter omnia pertransire: et potenti manu uti adversus obiecta. Nam vincenti datur manna: et torpenti relinquitur multa miseria.Si quaeris in hac vita requiem; quomodo tunc pervenies ad aeternam requiem? Non ponas te ad multam requiem: sed ad magnam patientiam. Quaere veram pacem non in terris sed in caelis; non in hominibus nec in ceteris creaturis: sed in Deo solo. Pro amore Dei debes omnia libenter subire, labores scilicet et dolores; temptationes, vexationes anxietates necessitates infirmitates iniurias oblocutiones reprehensiones humiliationes: confusiones correctiones et despectiones. Haec iuvant ad virtutem; haec probant Christi tironem: haec fabricant caelestem coronam. Ego reddam mercedem aeternam pro brevi labore: et infinitam gloriam pro transitoria confusione.Putas tu quod semper habebis pro tua voluntate consolationes spirituales? Sancti mei non semper habuerunt tales; sed multas gravitates et temptationes varias: magnas que desolationes. Sed patienter sustinuerunt se in omnibus; et magis confisi sunt Deo quam sibi: scientes quia non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam promerendam. Vis tu statim habere; quod multi post multas lacrimas et magnos labores vix optinuerunt? Expecta Dominum viriliter age, et confortare; noli diffidere noli discedere: sed corpus et animam expone constanter pro gloria Dei. Ego reddam plenissime: ego te cum ero in omni tribulatione. |