Thomas a Kempis
ca. 1380 - 1471
|
De imitatione Christi
Liber internaeconsolationis.[Liber III]
|
____________________________________________________________
|
|
|
QVOD AMANTI SAPIT DEVSSVPER OMNIA ET IN OMNIBVS.
CAPITVLVM XXXIIII.
Ecce Deus meus et omnia. Quid volo amplius; et quid felicius desiderare possum? O sapidum et dulce verbum; sed amanti Verbum: non mundum nec ea quae in mundo sunt. Deus meus et omnia. Intellegenti satis dictum est: et saepe repetere iucundum est amanti. Te siquidem praesente iucunda sunt omnia: te autem absente, fastidiunt cuncta. Tu facis cor tranquillum et pacem magnam: laetitiam que festivam. Tu facis bene sentire de omnibus et in omnibus te laudare: nec potest aliquid sine te diu placere; sed si debet gratum esse et bene sapere: oportet gratiam tuam adesse, et condimento tuae sapientiae condiri. Cui tu sapis, quid ei recte non sapiet? Et cui tu non sapis; quid ei ad iucunditatem esse poterit? Sed deficiunt in sapientia tua mundi sapientes et qui carnem sapiunt: quia ibi plurima vanitas, et hic mors invenitur. Qui autem te per contemptum mundanorum et carnis mortificationem sequuntur; vere sapientes esse cognoscuntur: quia de vanitate ad veritatem de carne ad spiritum transferuntur. Istis sapit Deus; et quidquid boni invenitur in creaturis: totum ad laudem referunt sui conditoris. Dissimilis tamen et multum dissimilis sapor creatoris et creaturae, aeternitatis et temporis: lucis increatae et lucis illuminatae. O lux perpetua, cuncta creata transcendens lumina: fulgura coruscationem de sublimi penetrantem omnia cordis mei intima. Purifica laetifica, clarifica et vivifica spiritum meum cum suis potentiis: ad inhaerendum tibi iubilosis excessibus. O quando veniet haec beata et desiderabilis hora; ut tua me saties praesentia: et sis mihi omnia in omnibus. Quamdiu hoc datum non fuerit: nec plenum gaudium erit. Adhuc pro dolor vivit in me vetus homo: non est totus crucifixus, non est perfecte mortuus; adhuc concupiscit fortiter contra spiritum, bella movet intestina: nec regnum animae patitur esse quietum. Sed tu qui dominaris potestatis maris et motum fluctuum eius mitigas: exurge adiuva me. Dissipa gentes quae bella volunt: contere eas in virtute tua; ostende quaeso magnalia tua: et glorificetur dextera tua; quia non est spes alia nec refugium mihi: nisi in te Domine Deus meus. |