BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Thomas a Kempis

ca. 1380 - 1471

 

De imitatione Christi

 

Liber internae

consolationis.

[Liber III]

 

____________________________________________________________

 

 

 

DE INSTABILITATE

CORDIS ET DE INTENTIONE FINALI

AD DEVM HABENDA.

 

CAPITVLVM  XXXIII.

 

Fili noli credere affectui tuo qui nunc est: cito mutabitur in aliud. Quamdiu vixeris mutabilitati subiectus es etiam nolens; ut modo laetus modo tristis, modo pacatus modo turbatus: nunc devotus nunc indevotus; nunc studiosus nunc acediosus: nunc gravis nunc levis inveniaris. Sed stat super haec mutabilia sapiens et bene doctus in spiritu; non attendens quid in se sentiat vel qua parte flet ventus instabilitatis: sed ut tota intentio mentis eius ad debitum et optatum proficiat finem. Nam sic poterit unus et idem inconcussus que permanere: simplici intentionis oculo per tot varios eventus ad me inpraetermisse directo. Quanto autem purior fuerit intentionis oculus: tanto constantius inter diversas itur procellas. Sed in multis caligat oculus purae intentionis: respicitur enim cito in aliquod delectabile quod occurrit: nam et raro totus liber quis invenitur a naevo propriae exquisitionis. Sic Iudaei olim venerant in Bethaniam ad Martham et Mariam, non propter Iesum tantum: sed et ut Lazarum viderent. Mundandus est ergo intentionis oculus ut sit simplex et rectus: atque ultra omnia varia media ad me dirigendus.