BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Thomas a Kempis

ca. 1380 - 1471

 

De imitatione Christi

 

Liber internae

consolationis.

[Liber III]

 

____________________________________________________________

 

 

 

DE ABNEGATIONE SVI ET

ABDICATIONE OMNIS CVPIDITATIS.

 

CAPITVLVM  XXXII.

 

Fili non potes perfectam possidere libertatem: nisi totaliter abneges temet ipsum. Compediti sunt omnes proprietarii et sui ipsius amatores, cupidi curiosi gyrovagi, quaerentes semper mollia non quae Iesu Christi: sed hoc saepe fingentes et componentes quod non stabit. Peribit enim totum: quod non est ex Deo ortum. Tene breve et consummatum verbum. Dimitte omnia et invenies omnia; relinque cupidinem: et reperies requiem. Hoc mente pertracta: et cum impleveris intelleges omnia. Domine, hoc non est opus unius diei, nec ludus parvulorum: immo in hoc brevi includitur omnis perfectio religiosorum. Fili non debes averti nec statim deici audita via perfectorum; sed magis ad sublimiora provocari: et ad minus ad haec ex desiderio suspirare. Vtinam sic te cum esset et ad hoc pervenisses, ut tui ipsius amator non esses: sed ad nutum meum pure stares, et eius quem tibi praeposui patris; tunc mihi valde placeres: et tota vita tua in gaudio et pace transiret. Adhuc multa habes ad relinquendum; quae nisi mihi ex integro resignaveris: non acquires quod postulas. Suadeo tibi emere a me aurum ignitum ut locuples fias: id est caelestem sapientiam omnia infima conculcantem. Postpone terrenam sapientiam: omnem humanam et propriam complacentiam. Dixi viliora tibi emenda pro pretiosis et altis in rebus humanis; nam valde vilis et parva, ac paene oblivioni tradita videtur vera caelestis sapientia: non sapiens alta de se nec magnificari quaerens in terra; quam multi ore tenus praedicant, sed vita longe dissentiunt: ipsa tamen est pretiosa margarita a multis abscondita.