Thomas a Kempis
ca. 1380 - 1471
|
De imitatione Christi
Liber internaeconsolationis.[Liber III]
|
____________________________________________________________
|
|
|
DE NEGLECTVOMNIS CREATVRAE VT CREATORPOSSIT INVENIRI.
CAPITVLVM XXXI.
Domine, bene indigeo adhuc maiori gratia, si debeam illuc pervenire: ubi me nemo poterit nec ulla creatura impedire. Nam quamdiu res aliqua me retinet: non possum libere ad te volare. Cupiebat libere volare: qui dicebat. Quis dabit mihi pennas sicut columbae; et volabo et requiescam? Quid simplici oculo quietius? Et quid liberius; nil desiderante in terris? Oportet igitur omnem supertransire creaturam et se ipsum perfecte deserere: ac in excessu mentis stare et videre te omnium conditorem cum creaturis nil simile habere. Et nisi quis ab omnibus creaturis fuerit expeditus: non poterit libere intendere divinis. Ideo enim pauci inveniuntur contemplativi: quia pauci sciunt se a perituris et creaturis ad plenum sequestrari. Ad hoc magna requiritur gratia: quae animam levet, et supra semet ipsam rapiat. Et nisi homo sit in spiritu elevatus et ab omnibus creaturis liberatus ac Deo totus unitus; quidquid scit, quidquid etiam habet: non est magni ponderis. Diu parvus erit et infra iacebit: qui aliquid magnum aestimat nisi solum unum immensum aeternum bonum. Et quidquid Deus non est: nihil est, et pro nihilo computari debet. Est magna differentia, sapientia illuminati et devoti viri: et scientia litterati atque studiosi clerici. Multo nobilior est illa doctrina quae desursum ex divina influentia manat: quam quae laboriose humano acquiritur ingenio. Plures reperiuntur contemplationem desiderare: sed quae ad eam requiruntur non student exercere. Est magnum impedimentum quia in signis et sensibilibus rebus statur: et parum de perfecta mortificatione habetur. Nescio quid est, quo spiritu ducimur, et quid praetendimus qui spirituales dici videmur; quod tantum laborem et ampliorem sollicitudinem pro transitoriis et vilibus rebus agimus: et de interioribus nostris vix raro plene recollectis sensibus cogitamus. Pro dolor statim post modicam recollectionem foras erumpimus: nec opera nostra districta examinatione trutinamus. Vbi iacent affectus nostri non attendimus: et quam impura sint omnia non deploramus. Omnis quippe caro corruperat viam suam: et ideo sequebatur diluvium magnum. Cum ergo interior affectus noster multum corruptus sit: necesse est ut actio sequens index carentiae interioris vigoris corrumpatur. Ex puro corde procedit fructus bonae vitae. Quantum quis fecerit quaeritur: sed ex quanta virtute agit non tam studiose pensatur. Si fuerit fortis dives pulcher habilis vel bonus scriptor, bonus cantor, bonus laborator investigatur: quam pauper sit spiritu, quam patiens et mitis, quam devotus et internus a multis tacetur. Natura exteriora hominis respicit: gratia ad interiora se convertit. Illa frequenter fallitur: ista in Deo sperat ut non decipiatur. |