BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Thomas a Kempis

ca. 1380 - 1471

 

De imitatione Christi

 

Liber internae

consolationis.

[Liber III]

 

____________________________________________________________

 

 

 

QVOD OMNIBVS NON

EST CREDENDVM, ET DE FACILI

LAPSV VERBORVM.

 

CAPITVLVM  XLV.

 

Da mihi auxilium Domine de tribulatione: quia vana salus hominis. Quam saepe ibi non inveni fidem: ubi me habere putavi. Quotiens etiam ibi repperi: ubi minus praesumpsi. Vana ergo spes in hominibus: salus autem iustorum in te Deus. Benedictus sis Domine Deus meus, in omnibus quae accidunt nobis. Infirmi sumus et instabiles: cito fallimur et permutamur. Quis est homo, qui ita caute et circumspecte in omnibus se custodire valet; ut aliquando in aliquam deceptionem vel perplexitatem non veniat? Sed qui in te Domine confidit, ac simplici ex corde quaerit: non tam facile labitur. Et si inciderit aliquam tribulationem; quocumque modo fuerit etiam implicatus, citius per te eruetur, aut a te consolabitur: quia tu non deseres in te sperantem usque in finem. Rarus fidus amicus, in cunctis amici perseverans pressuris. Tu Domine, tu solus es fidelissimus in omnibus: et praeter te non est alter talis.

O quam bene sapuit sancta illa anima, quae dixit. Mens mea solidata est: et in Christo fundata. Si ita me cum foret: non tam facile timor humanus me sollicitaret, nec verborum iacula moverent. Quis omnia praevidere; quis praecavere futura mala sufficit? Si praevisa saepe etiam laedunt; quid improvisa nisi graviter feriunt? Sed quare mihi misero non melius providi? Cur etiam tam facile aliis credidi? Sed homines sumus, nec aliud quam fragiles homines sumus: etiam si angeli a multis aestimamur et dicimur. Cui credam Domine? Cui nisi tibi? Veritas es quae non fallis, nec falli potes. Et rursum omnis homo mendax, infirmus, instabilis, et labilis maxime in verbis; ita ut statim vix credi debeat: quod rectum in facie sonare videtur. Quam prudenter praemonuisti cavendum ab hominibus; et quia inimici hominis domestici eius: nec credendum si quis dixerit ecce hic aut ecce illic. Doctus sum damno meo: et utinam ad cautelam maiorem et non ad insipientiam mihi. Cautus esto ait quidam cautus esto: serva apud te quod dico. Et dum ego sileo et absconditum credo; nec ille silere potest quod silendum petiit: sed statim prodit me et se et abiit. Ab huiusmodi fabulis et incautis hominibus protege me Domine ne in manus eorum incidam: nec umquam talia committam. Verbum verum et stabile da in os meum: et linguam callidam fac a me. Quod pati nolo: omnimode cavere debeo.

O quam bonum et pacificum, de aliis silere; nec indifferenter omnia credere, neque de facili ulterius effari: paucis se ipsum revelare; te semper inspectorem cordis quaerere, nec omni vento verborum circumferri: sed omnia intima et externa secundum placitum tuae voluntatis optare perfici. Quam tutum pro conservatione caelestis gratiae humanam fugere apparentiam; nec appetere quae foris admirationem videntur praebere: sed ea tota sedulitate sectari quae vitae emendationem dant et fervorem. Quam multis nocuit virtus scita ac praepropere laudata; quam sane profuit gratia silentio servata in hac fragili vita: quae tota temptatio fertur et militia.