Thomas a Kempis
ca. 1380 - 1471
|
De imitatione Christi
Liber internaeconsolationis.[Liber III]
|
____________________________________________________________
|
|
|
DE QVATVORMAGNAM IMPORTANTIBVS PACEM.
CAPITVLVM XXIII.
Fili, nunc docebo te viam pacis et verae libertatis. Fac Domine quod dicis: quia hoc mihi gratum est audire. Stude fili alterius potius facere voluntatem quam tuam. Elige semper minus quam plus habere. Quaere semper inferiorem locum: et omnibus subesse. Opta semper et ora: ut voluntas Dei integre in te fiat. Ecce talis homo ingreditur fines pacis et quietis. Domine sermo tuus iste brevis: multum in se continet perfectionis. Parvus est dictu: sed plenus sensu et uber in fructu. Nam si posset a me fideliter custodiri: non deberet tam facilis in me turbatio oriri. Nam quotiens me impacatum sentio et gravatum: ab hac doctrina me recessisse invenio. Sed tu qui omnia potes et animae profectum semper diligis; adauge maiorem gratiam: ut possim tuum complere sermonem, et meam perficere salutem.ORATIO CONTRACOGITATIONES MALASDomine Deus meus ne elongeris a me: Deus meus in auxilium meum respice; quoniam insurrexerunt in me variae cogitationes et timores magni: affligentes animam meam. Quomodo pertransibo illaesus? Quomodo perfringam eas? Ego inquit ante te ibo: et gloriosos terrae humiliabo. Aperiam ianuas carceris: et arcana secretorum revelabo tibi. Fac Domine ut loqueris: et fugiant a facie tua omnes iniquae cogitationes. Haec spes et unica consolatio mea, ad te in omni tribulatione confugere; tibi confidere, ex intimo invocare: et patienter consolationem tuam expectare.ORATIO PROILLVMINATIONE MENTISClarifica me Iesu bone claritate interni luminis: et educ de habitaculo cordis mei tenebras universas. Cohibe evagationes multas: et vim facientes elide temptationes. Pugna fortiter pro me et expugna malas bestias concupiscentias dico illecebrosas; ut fiat pax in virtute tua: et abundantia laudis tuae resonet in aula sancta hoc est in conscientia pura. Impera ventis et tempestatibus; dic mari quiesce, et aquiloni ne flaveris: et erit tranquillitas magna. Emitte lucem tuam et veritatem ut luceant super terram; quia terra sum inanis et vacua: donec illumines me. Effunde gratiam desuper, perfunde cor meum rore caelesti; ministra devotionis aquas, ad irrigandam faciem terrae: ad producendum fructum bonum et optimum. Eleva mentem pressam mole peccatorum: et ad caelestia totum desiderium meum suspende; ut gustata suavitate supernae felicitatis: pigeat de terrenis cogitare. Rape me et eripe ab omni creaturarum indurabili consolatione: quia nulla res creata appetitum meum valet plenarie quietare et consolari. Iunge me tibi inseparabili dilectionis vinculo; quoniam tu solus sufficis amanti: et absque te frivola sunt universa. |