Thomas a Kempis
ca. 1380 - 1471
|
De imitatione Christi
Liber internaeconsolationis.[Liber III]
|
____________________________________________________________
|
|
|
DE EVITATIONE CVRIOSAEINQVISITIONIS SVPER ALTERIVS VITA.
CAPITVLVM XXIIII.
Fili, noli esse curiosus: nec vacuas gerere sollicitudines. Quid hoc vel illud ad te: tu me sequere. Quid enim ad te utrum ille sit talis vel talis; aut iste sic et sic agit vel loquitur? Tu non indiges respondere pro aliis: sed pro te ipso rationem reddes. Quid ergo te implicas? Ecce ego omnes cognosco et cuncta quae sub sole fiunt video; et scio qualiter cum unoquoque sit, quid cogitet, quid velit: et ad quem finem tendat eius intentio. Mihi igitur omnia committenda sunt, tu vero serva te in bona pace: et dimitte agitantem agitare quantum voluerit. Veniet super eum quidquid fecerit vel dixerit: quia me fallere non potest. Non sit tibi curae de magni nominis umbra; non de multorum familiaritate: nec de privata hominum dilectione. Ista enim generant distractiones: et magnas in corde obscuritates. Libenter loquerer tibi verbum meum et abscondita revelarem; si adventum meum diligenter observares: et ostium cordis mihi aperires. Esto providus, et vigila in orationibus: et humilia te in omnibus. |