BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Thomas a Kempis

ca. 1380 - 1471

 

De imitatione Christi

 

Liber internae

consolationis.

[Liber III]

 

____________________________________________________________

 

 

 

DE RECORDATIONE

MVLTIPLICIVM BENEFICIORVM DEI.

 

CAPITVLVM  XXII.

 

Aperi Domine cor meum in lege tua: et in praeceptis tuis doce me ambulare. Da mihi intellegere voluntatem tuam; et cum magna reverentia ac diligenti consideratione beneficia tua tam in generali quam in speciali memorari: ut digne tibi ex hinc valeam gratias referre. Verum scio et confiteor: nec pro minimo puncto me posse debitas gratiarum laudes persolvere. Minor ego sum omnibus bonis mihi praestitis; et cum tuam nobilitatem attendo: deficit prae magnitudine spiritus meus. Omnia quae in anima habemus et corpore, et quaecumque exterius vel interius naturaliter vel supernaturaliter possidemus tua sunt beneficia; et te beneficum pium ac bonum commendant: a quo bona cuncta accepimus. Et si alius plura alius pauciora accepit; omnia tamen tua sunt: et sine te nec minimum potest haberi. Ille qui maiora accepit non potest merito suo gloriari: neque super alios extolli, nec minori insultare; quia ille maior et melior qui sibi minus ascribit: et in regratiando humilior est atque devotior. Et qui omnibus viliorem se existimat et indigniorem se iudicat: aptior est ad percipienda maiora. Qui autem pauciora accepit: contristari non debet nec indignanter ferre, neque ditiori invidere; sed te potius attendere et tuam bonitatem maxime laudare: quod tam affluenter, tam gratis et libenter sine personarum acceptione tua munera largiris. Omnia ex te: et ideo in omnibus es laudandus. Tu scis quid unicuique donari expediat; et cur iste minus et ille amplius habeat, non nostrum sed tuum est hoc discernere: apud quem singulorum definita sunt merita. Vnde Domine Deus pro magno etiam reputo beneficio non multa habere unde exterius et secundum homines laus et gloria apparet: ita ut considerata quis paupertate et vilitate personae suae non modo gravitatem aut tristitiam vel deiectionem inde concipiat; sed potius consolationem et hilaritatem magnam: quia tu Deus pauperes et humiles atque huic mundo despectos, tibi elegisti in familiares et domesticos. Testes sunt ipsi apostoli tui: quos principes super omnem terram constituisti. Fuerunt tamen sine querela conversati in mundo: tam humiles et simplices sine omni malitia et dolo; ut etiam pati contumelias gauderent pro nomine tuo: et quae mundus abhorret ipsi amplecterentur affectu magno. Nihil ergo amatorem tuum et cognitorem beneficiorum tuorum ita laetificare debet: sicut voluntas tua in eo et beneplacitum aeternae dispositionis tuae; de qua tantum contentari debet et consolari: ut ita libenter velit esse minimus sicut aliquis optaret esse maximus; et ita pacificus et contentus in novissimo sicut in loco primo: atque ita libenter despicabilis et abiectus nullius quoque nominis et famae, sicut ceteris honorabilior et maior in mundo. Nam voluntas tua et amor honoris tui omnia excedere debet; et plus eum consolari magis que placere: quam omnia beneficia sibi data vel danda.