Thomas a Kempis
ca. 1380 - 1471
|
De imitatione Christi
Liber internaeconsolationis.[Liber III]
|
____________________________________________________________
|
|
|
QVOD IN DEO SVPER OMNIA BONAET DONA REQVIESCENDVM EST.
CAPITVLVM XXI.
Super omnia et in omnibus requiesces anima mea in Domino semper: quia ipse sanctorum aeterna requies. Da mihi dulcissime et amantissime Iesu in te super omnem creaturam requiescere; super omnem salutem et pulchritudinem, super omnem gloriam et honorem: super omnem potentiam et dignitatem, super omnem scientiam et subtilitatem; super omnes divitias et artes, super omnem laetitiam et exultationem: super omnem famam et laudem, super omnem suavitatem et consolationem; super omnem spem et promissionem, super omne meritum et desiderium: super omnia dona et munera quae potes dare et infundere; super omne gaudium et iubilationem, quam potest mens capere et sentire: denique super angelos et archangelos et super omnem exercitum caeli; super omnia visibilia et invisibilia: et super omne quod tu Deus meus non es. Quia tu Domine Deus meus super omnia optimus es: tu solus altissimus tu solus potentissimus; tu solus sufficientissimus, et plenissimus: tu solus suavissimus et solaciosissimus, tu solus pulcherrimus et amantissimus; tu solus nobilissimus et gloriosissimus super omnia: in quo cuncta bona simul et perfecte sunt et semper fuerunt et erunt; atque ideo minus est et insufficiens quidquid praeter te ipsum mihi donas: aut de te ipso revelas vel promittis te non viso nec plene adepto. Quoniam quidem non potest cor meum veraciter requiescere nec totaliter contentari, nisi in te requiescat: et omnia dona, omnem que creaturam transcendat.O mi dilectissime sponse Iesu Christe amator purissime dominator universae creaturae; quis mihi det pennas verae libertatis ad volandum et pausandum in te? O quando ad plenum dabitur mihi vacare et videre quam suavis es Domine Deus meus? Quando ad plenum me recolligam in te: ut prae amore tuo non sentiam me, sed te solum supra omnem sensum et modum: in modo non omnibus noto. Nunc autem frequenter gemo: et infelicitatem meam cum dolore porto. Quia multa mala in hac valle miseriarum occurrunt quae me saepius conturbant contristant et obnubilant; saepius impediunt et distrahunt, alliciunt et implicant: ne liberum habeam accessum ad te, et ne iucundis fruar amplexibus praesto semper beatis spiritibus. Moveat te suspirium meum et desolatio multiplex in terra: o Iesu splendor aeternae gloriae, solamen peregrinantis animae. Apud te est os meum sine voce: et silentium meum loquitur tibi. Vsquequo tardat venire Dominus meus? Veniat ad me pauperculum suum: et laetum faciat. Mittat manum suam: et miserum eripiat de omni angustia. Veni veni: quia sine te nulla erit laeta dies aut hora: quia tu laetitia mea et sine te vacua est mensa mea. Miser sum et quodammodo incarceratus et compedibus gravatus; donec luce praesentiae tuae me reficias ac libertati dones: vultum que amicabilem demonstres. Quaerant alii pro te aliud quodcumque libuerit; mihi aliud interim nil placet nec placebit: nisi tu Deus meus spes mea, salus aeterna. Non reticebo nec deprecari cessabo; donec gratia tua revertatur: mihi que tu intus loquaris. Ecce assum; ecce ego ad te: quia invocasti me. Lacrimae tuae et desiderium animae tuae: humiliatio tua et contritio cordis inclinaverunt me et adduxerunt ad te. Et dixi. Domine vocavi te, et desideravi frui te: paratus omnia respuere propter te. Tu enim prior excitasti me: ut quaererem te. Sis ergo benedictus Domine: qui fecisti hanc bonitatem cum servo tuo secundum multitudinem misericordiae tuae. Quid habet ultra dicere servus tuus coram te: nisi ut humiliet se valde ante te, memor semper propriae iniquitatis et vilitatis? Non enim est similis tui: in cunctis mirabilibus caeli et terrae. Sunt opera tua bona valde; iudicia vera: et providentia tua reguntur universa. Laus ergo tibi et gloria o Patris sapientia; te laudet et benedicat os meum: anima mea et cuncta creata simul. |