BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Thomas a Kempis

ca. 1380 - 1471

 

De imitatione Christi

 

Liber internae

consolationis.

[Liber III]

 

____________________________________________________________

 

 

 

DE VILI AESTIMATIONE SVI

IPSIVS IN OCVLIS DEI.

 

CAPITVLVM  VIII.

 

Loquar ad Dominum meum: cum sim pulvis et cinis. Si me amplius reputavero; ecce tu stas contra me, et dicunt testimonium verum iniquitates meae: nec possum contradicere. Si autem me vilificavero, et ad nihilum redegero: et ab omni propria reputatione defecero, atque sicut sum pulverizavero; erit mihi propitia gratia tua et vicina cordi meo lux tua: et omnis aestimatio quantulacumque minima in valle nihileitatis meae submergetur et peribit in aeternum. Ibi ostendis me mihi, quid sum quid fui et quo deveni: quia nihil sum et nescivi. Si mihi ipsi relinquor: ecce nihil et tota infirmitas. Si autem subito me respexeris; statim fortis efficior: et novo repleor gaudio. Et mirum valde, quod sic repente sublevor et tam benigne a te complector: qui proprio pondere semper ad ima feror. Facit hoc amor tuus gratis praeveniens me, et in tam multis subveniens necessitatibus; a gravibus quoque custodiens me periculis: et ab innumeris ut vere dicam eripiens malis. Me siquidem male amando me perdidi; et te solum quaerendo et pure amando me et te pariter inveni: atque ex amore profundius ad nihilum me redegi. Quia tu o dulcissime facis me cum supra meritum omne: et supra id quam audeo sperare vel rogare. Benedictus sis Deus meus; quia licet ego omnibus bonis sim indignus: tua tamen nobilitas et infinita bonitas numquam cessat benefacere etiam ingratis et longe a te aversis. Converte nos ad te, ut simus grati humiles et devoti: quia salus nostra tu es, virtus et fortitudo nostra.