BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Thomas a Kempis

ca. 1380 - 1471

 

De imitatione Christi

 

Liber internae

consolationis.

[Liber III]

 

____________________________________________________________

 

 

 

DE OCCVLTANDA GRATIA

SVB HVMILITATIS CVSTODIA.

 

CAPITVLVM  VII.

 

Fili. Vtilius est tibi et securius devotionis gratiam abscondere: nec in altum te efferre, nec multum inde loqui neque multum ponderare; sed magis temet ipsum despicere: et tamquam indigno datam timere. Non est huic affectioni tenacius inhaerendum: quae citius potest mutari in contrarium. Cogita in gratia: quam miser et inops esse soles sine gratia. Nec est in eo tantum spiritualis vitae profectus, cum consolationis habueris gratiam: sed cum humiliter et abnegate patienter que tuleris eius subtractionem; ita quod tunc ab orationis studio non torpeas: nec reliqua opera tua ex usu facienda omnino dilabi permittas; sed sicut melius potueris et intellexeris libenter quod in te est facias: nec propter ariditatem seu anxietatem mentis quam sentis te totaliter neglegas. Multi enim sunt, qui cum non bene eis successerit: statim impatientes fiunt aut desides. Non enim semper est in potestate hominis via eius; sed Dei est dare et consolari quando vult et quantum vult et cui vult: sicut sibi placuerit et non amplius. Quidam incauti propter devotionis gratiam se ipsos destruxerunt; quia plus agere voluerunt quam potuerunt, non pensantes suae parvitatis mensuram: sed magis cordis affectum sequentes quam rationis iudicium. Et quia maiora praesumpserunt quam Deo placitum fuit: idcirco gratiam cito perdiderunt. Facti sunt inopes et viles relicti: qui in caelum posuerunt nidum sibi; ut humiliati et depauperati discant non in alis suis volare: sed sub pennis meis sperare. Qui adhuc novi sunt et inperiti in via Domini: nisi consilio discretorum se regant, faciliter decipi possunt et elidi. Quod si suum sentire magis sequi quam aliis exercitatis credere volunt; erit eis periculosus exitus: si tamen retrahi a proprio conceptu noluerint. Raro sibi ipsis sapientes: ab aliis regi humiliter patiuntur. Melius est sapere modicum cum humilitate et parva intellegentia: quam magni scientiarum thesauri cum vana complacentia. Melius est tibi minus habere: quam multum unde posses superbire. Non satis discrete agit, qui se totum laetitiae tradit: obliviscens pristinae inopiae suae et casti timoris Domini, qui timet gratiam oblatam amittere. Nec etiam satis virtuose sapit; qui tempore adversitatis et cuiusque gravitatis nimis desperate se gerit: et minus fidenter de me quam oportet recogitat ac sentit. Qui tempore pacis nimis securus esse voluerit: saepe tempore belli nimis deiectus et formidolosus reperietur. Si scires semper humilis et modicus in te permanere; nec non spiritum tuum bene moderare et regere: non incideres tam cito in periculum et offensam. Consilium bonum est, ut fervoris spiritu concepto: mediteris quid futurum sit abscedente lumine. Quod dum contigerit, recogita et denuo lucem posse reverti: quam ad cautelam tibi, mihi autem ad gloriam ad tempus subtraxi. Vtilior est saepe talis probatio: quam si semper prospera pro tua haberes voluntate. Nam merita non sunt ex hoc existimanda si quis plures visiones aut consolationes habeat: vel si peritus sit in scripturis, aut in altiori ponatur gradu; sed si vera fuerit humilitate fundatus et divina caritate repletus: si Dei honorem pure et integre semper quaerat; si se ipsum nihil reputet, et in veritate despiciat: atque ab aliis etiam despici et humiliari magis gaudeat quam honorari.