Thomas a Kempis
ca. 1380 - 1471
|
De imitatione Christi
Liber internaeconsolationis.[Liber III]
|
____________________________________________________________
|
|
|
QVOD OMNIA AD DEVM SICVTAD FINEM VLTIMVM SVNT REFERENDA.
CAPITVLVM IX.
Fili. Ego debeo esse finis tuus supremus et ultimatus: si vere desideras esse beatus. Ex hac intentione purificabitur affectus tuus: saepius ad se ipsum et ad creaturas male incurvatus. Nam si te ipsum in aliquo quaeris: statim in te deficis et arescis. Omnia ergo ad me principaliter referas: quia ego sum qui omnia dedi. Sic singula considera sicut ex summo bono manantia: et ideo ad me tamquam ad suam originem cuncta sunt reducenda. Ex me pusillus et magnus, pauper et dives, tamquam ex fonte vivo aquam vivam hauriunt; et qui mihi sponte et libere deserviunt: gratiam pro gratia accipient. Qui autem extra me voluerit gloriari, vel in aliquo privato bono delectari; non stabilietur in vero gaudio, neque in corde suo dilatabitur: sed multipliciter impedietur et angustiabitur. Nihil ergo tibi de bono ascribere debes: nec alicui homini virtutem attribuas; sed totum da Deo: sine quo nihil habet homo. Ego totum dedi; ego totum rehabere volo: et cum magna districtione gratiarum actiones requiro. Haec est veritas: qua fugatur gloriae vanitas. Et si intraverit caelestis gratia et vera caritas; non erit aliqua invidia, nec contractio cordis: neque privatus amor occupabit. Vincit enim omnia divina caritas: et dilatat omnes animae vires. Si recte sapis in me solo gaudebis, in me solo sperabis; quia nemo bonus nisi solus Deus: qui est super omnia laudandus et in omnibus benedicendus. |