BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Thomas a Kempis

ca. 1380 - 1471

 

De imitatione Christi

 

Liber internae

consolationis.

[Liber III]

 

____________________________________________________________

 

 

 

QVOD IN VERITATE ET

HVMILITATE CORAM DEO

CONVERSANDVM EST.

 

CAPITVLVM  IIII.

 

Fili. Ambula coram me in veritate: et in simplicitate cordis tui quaere me semper. Qui ambulat coram me in veritate; tutabitur ab incursibus malis: et veritas liberabit eum a seductoribus et detractionibus iniquorum. Si veritas te liberaverit vere liber eris: et non curabis de vanis hominum verbis. Domine verum est. Sicut dicis, ita quaeso me cum fiat. Veritas tua me doceat; ipsa me custodiat: et usque ad salutarem finem conservet. Ipsa me liberet ab omni affectione mala et inordinata dilectione: et ambulabo te cum in magna cordis libertate. Ego te docebo ait Veritas quae recta sunt: et placita coram me. Cogita peccata tua cum displicentia magna et maerore: et numquam reputes te aliquid esse propter opera bona. Revera peccator es: et multis passionibus obnoxius et implicatus. Ex te semper ad nihil tendis; cito laberis, cito vinceris: cito turbaris, cito dissolveris. Non habes quicquam unde possis gloriari; sed multa unde te debeas vilificare: quia multo infirmior es quam vales comprehendere. Nil ergo magnum tibi videatur ex omnibus quae agis. Nil grande nil pretiosum et admirabile, nil reputatione appareat dignum; nil altum nil vere laudabile et desiderabile: nisi quod aeternum est. Placeat tibi super omnia aeterna Veritas: displiceat tibi semper tua maxima vilitas. Nil sic timeas sic vituperes et fugias, sicut vitia et peccata tua: quae magis displicere debent quam quaelibet rerum damna. Quidam non sincere coram me ambulant; sed quadam curiositate et arrogantia ducti volunt secreta mea scire et alta Dei intellegere: se et suam salutem neglegentes. Hi saepe in magnas temptationes et peccata propter suam superbiam et curiositatem me eis adversante labuntur. Time iudicia Dei: expavesce iram Omnipotentis. Noli autem discutere opera Altissimi; sed tuas iniquitates perscrutare in quantis deliquisti: et quam multa bona neglexisti. Quidam solum portant suam devotionem in libris; quidam in imaginibus: quidam autem in signis exterioribus et figuris. Quidam habent me in ore: sed modicum est in corde. Sunt alii qui intellectu illuminati et affectu purgati ad aeterna semper anhelant; de terrenis graviter audiunt, necessitatibus naturae dolenter inserviunt: et hi sentiunt quid spiritus veritatis loquitur in eis; quia docet eos terrena despicere, et amare caelestia: mundum neglegere, et caelum tota die ac nocte desiderare.