BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Thomas a Kempis

ca. 1380 - 1471

 

De imitatione Christi

 

Liber internae

consolationis.

[Liber III]

 

____________________________________________________________

 

 

 

QVOD VERBA DEI CVM

HVMILITATE SVNT AVDIENDA, ET QVOD

MVLTI EA NON PONDERANT.

 

CAPITVLVM  III.

 

Audi fili verba mea verba suavissima: omnem philosophorum et sapientium huius mundi scientiam excedentia. Verba mea spiritus et vita sunt: nec humano sensu pensanda. Non sunt ad vanam complacentiam trahenda; sed in silentio audienda: et cum omni humilitate atque magno affectu suscipienda. Et dixi. Beatus quem tu erudieris Domine: et de lege tua docueris eum. Vt mitiges ei a diebus malis: et non desoletur in terra. Ego inquit Dominus docui prophetas ab initio et usque nunc non cesso omnibus loqui: sed multi ad vocem meam surdi sunt et duri. Plures mundum libentius audiunt quam Deum; facilius sequuntur carnis suae appetitum: quam Dei beneplacitum. Promittit mundus temporalia et parva et servitur ei aviditate magna; ego promitto summa et aeterna: et torpescunt mortalium corda. Quis tanta cura mihi in omnibus servit et oboedit; sicut mundo et dominis eius servitur? Erubesce Sidon ait mare. Et si causam quaeris: audi quare. Pro modica praebenda longa via curritur: pro aeterna vita a multis vix pes semel a terra levatur. Vile pretium quaeritur, pro uno nummismate interdum turpiter litigatur; pro vana re et parva promissione die noctu que fatigari non timetur: sed pro pudor pro bono incommutabili pro praemio inaestimabili, pro summo honore et gloria interminabili vel ad modicum fatigari pigritatur. Erubesce ergo serve piger et querulose; quod illi paratiores inveniuntur ad perditionem: quam tu ad vitam. Gaudent illi amplius ad vanitatem: quam tu ad veritatem. Equidem a spe sua nonnumquam frustrantur; sed promissio mea neminem fallit: nec confidentem mihi dimittit inanem. Quod promisi dabo; quod dixi implebo: si tamen usque in finem fidelis in dilectione mea quis permanserit. Ego remunerator sum omnium bonorum: et fortis probator omnium devotorum. Scribe verba mea in corde tuo et pertracta diligenter: erunt enim in tempore temptationis valde necessaria. Quod non intellegis cum legis: cognosces in die visitationis. Dupliciter soleo electos meos visitare: temptatione scilicet et consolatione. Et duas lectiones eis cotidie lego; unam increpando eorum vitia: alteram exhortando ad virtutum incrementa. Qui habet verba mea et spernit ea: habet qui iudicet eum in novissimo die.

 

ORATIO AD IMPLORANDAM

DEVOTIONIS GRATIAM.

Domine Deus meus omnia bona mea tu es. Et quis ego sum ut audeam ad te loqui? Ego sum pauperrimus servulus tuus et abiectus vermiculus: multo pauperior et contemptibilior quam scio et dicere audeo. Memento tamen Domine: quia nihil sum, nihil habeo, nihil que valeo. Tu solus bonus iustus et sanctus; tu omnia potes, omnia praestas omnia imples: solum peccatorem inanem relinquens. Reminiscere miserationum tuarum, et imple cor meum gratia tua: qui non vis esse vacua opera tua. Quomodo possum me tolerare in hac misera vita; nisi me confortaveris misericordia et gratia tua? Noli avertere faciem tuam a me, noli visitationem tuam prolongare; noli consolationem tuam abstrahere: ne fiat anima mea sicut terra sine aqua tibi. Domine doce me facere voluntatem tuam: doce me coram te digne et humiliter conversari; quia sapientia mea tu es qui in veritate me cognoscis: et cognovisti antequam fieret mundus et antequam natus essem in mundo.