Thomas a Kempis
ca. 1380 - 1471
|
De imitatione Christi
Liber internaeconsolationis.[Liber III]
|
____________________________________________________________
|
|
|
QVOD VERITAS INTVS LOQVITVRSINE STREPITV VERBORVM.
CAPITVLVM II.
Loquere Domine: quia audit servus tuus. Servus tuus sum ego: da mihi intellectum ut sciam testimonia tua. Inclina cor meum in verba oris tui: fluat ut ros eloquium tuum. Dicebant olim filii Israel ad Moysen. Loquere tu nobis et audiemus; non loquatur nobis Dominus: ne forte moriamur. Non sic Domine non sic oro: sed magis cum Samuele propheta humiliter ac desideranter obsecro. Loquere Domine quia audit servus tuus. Non loquatur mihi Moyses aut aliquis ex prophetis: sed tu potius loquere Domine Deus inspirator et illuminator omnium prophetarum; quia tu solus sine eis potes me perfecte imbuere: illi autem sine te nihil proficient. Possunt quidem verba sonare: sed spiritum non conferunt. Pulchriter dicunt: sed te tacente cor non accendunt. Litteras tradunt: sed tu sensum aperis. Mysteria proferunt: sed tu reseras intellectum signatorum. Mandata edicunt: sed tu iuvas ad perficiendum. Viam ostendunt: sed tu confortas ad ambulandum. Illi foris tantum agunt: sed tu corda instruis et illuminas. Illi exterius rigant: sed tu fecunditatem donas. Illi clamant verbis: sed tu auditui intellegentiam tribuis. Non ergo loquatur mihi Moyses sed tu Domine Deus meus aeterna veritas: ne forte moriar et sine fructu efficiar si fuero tantum foris admonitus et intus non accensus; ne sit mihi ad iudicium verbum auditum et non factum, cognitum nec amatum: creditum et non servatum. Loquere igitur Domine quia audit servus tuus: verba enim vitae aeternae habes. Loquere mihi ad qualemcumque animae meae consolationem et ad totius vitae meae emendationem: tibi autem ad laudem et gloriam et perpetuum honorem. |