Thomas a Kempis
ca. 1380 - 1471
|
De imitatione Christi
Liber internaeconsolationis.[Liber III]
|
____________________________________________________________
|
|
|
INCIPIT LIBER INTERNAE CONSOLATIONIS.
――――
DE INTERNA CHRISTILOCVTIONE AD ANIMAM FIDELEM.
CAPITVLVM I.
Audiam quid loquatur in me Dominus Deus. Beata anima quae Dominum in se loquentem audit: et de ore eius consolationis verbum accipit. Beatae aures quae venas divini susurri suscipiunt: et de mundi huius susurrationibus nihil advertunt. Beatae plane aures quae non vocem foris sonantem: sed intus auscultant veritatem docentem. Beati oculi: qui exterioribus clausi, interioribus autem sunt intenti. Beati qui interna penetrant: et ad capienda arcana caelestia, magis ac magis per cotidiana exercitia se student praeparare. Beati qui Deo vacare gestiunt: et ab omni impedimento saeculi se excutiunt. Animadverte haec anima mea; et claude sensualitatis tuae ostia: ut possis audire quid in te loquatur Dominus Deus tuus. Haec dicit dilectus tuus. Salus tua ego sum: pax tua et vita tua. Serva te apud me: et pacem invenies. Dimitte omnia transitoria: quaere aeterna. Quid sunt omnia temporalia; nisi seductoria? Et quid iuvant omnes creaturae; si fueris a creatore deserta? Omnibus ergo abdicatis, creatori tuo te redde placitam ac fidelem: ut veram valeas apprehendere beatitudinem. |