BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Thomas a Kempis

ca. 1380 - 1471

 

De imitatione Christi

 

Admonitiones ad

interna trahentes.

[Liber II]

 

____________________________________________________________

 

 

 

DE PAVCITATE

AMATORVM CRVCIS IESV.

 

CAPITVLVM  XI.

 

Habet Iesus nunc multos amatores regni sui caelestis: sed paucos baiulatores suae crucis. Multos habet desideratores consolationis: sed paucos tribulationis. Plures invenit socios mensae: sed paucos abstinentiae. Omnes cupiunt cum eo gaudere: pauci volunt pro eo aliquid sustinere. Multi Iesum sequuntur usque ad fractionem panis: sed pauci usque ad bibendum calicem passionis. Multi miracula eius venerantur: pauci ignominiam crucis sequuntur. Multi Iesum diligunt: quamdiu adversa non contingunt. Multi illum laudant et benedicunt: quamdiu consolationes aliquas ab ipso percipiunt. Si autem Iesus se absconderit et modicum eos reliquerit: aut in querimoniam vel in deiectionem nimiam cadunt. Qui autem Iesum propter Iesum et non propter suam propriam aliquam consolationem diligunt: ipsum in omni tribulatione et angustia cordis sicut in summa consolatione benedicunt. Et si numquam eis consolationem dare vellet; ipsum tamen semper laudarent: et semper gratias agere vellent. O quantum potest amor Iesu purus: nullo proprio commodo vel amore permixtus. Nonne omnes mercennarii sunt dicendi; qui consolationes semper quaerunt? Nonne amatores sui magis quam Christi probantur; qui sua commoda et lucra semper meditantur? Vbi invenietur talis; qui velit Deo servire gratis? Raro invenitur tam spiritualis aliquis: qui omnibus sit nudatus. Nam verum pauperem spiritu, et ab omni creatura nudum quis inveniet? Procul et de ultimis finibus, pretium eius. Si dederit homo omnem substantiam suam, adhuc nihil est: et si fecerit paenitentiam magnam adhuc exiguum est, et si apprehenderit omnem scientiam adhuc longe est: et si habuerit virtutem magnam, et devotionem nimis ardentem; adhuc multum sibi deest: scilicet unum quod summe sibi necessarium est. Quid illud? Vt omnibus relictis se relinquat et a se totaliter exeat: nihil que de privato amore retineat. Cum que omnia fecerit quae facienda noverit, nil se fecisse sentiat: non grande ponderet quod grande aestimari possit; sed in veritate servum inutilem se pronuntiet: sicut Veritas ait. Cum feceritis omnia quae praecepta sunt vobis: dicite, servi inutiles sumus. Tunc vere pauper et nudus spiritu esse poterit: et cum propheta dicere. Quia unicus et pauper sum ego. Nemo tamen isto ditior nemo potentior nemo liberior, qui se et omnia relinquere scit: et ad infimum se ponere.