BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Thomas a Kempis

ca. 1380 - 1471

 

De imitatione Christi

 

Admonitiones ad

interna trahentes.

[Liber II]

 

____________________________________________________________

 

 

 

DE GRATITVDINE

PRO GRATIA DEI.

 

CAPITVLVM  X.

 

Cur quaeris quietem; cum natus sis ad laborem? Pone te ad patientiam magis quam ad consolationes: et ad crucem portandam magis quam ad laetitiam. Quis enim saecularium non libenter consolationem et laetitiam spiritualem acciperet; si semper optinere posset? Excedunt enim spirituales consolationes: omnes mundi delicias et carnis voluptates. Nam omnes deliciae mundanae: aut vanae sunt aut turpes. Spirituales vero deliciae solae iucundae et honestae: ex virtutibus progenitae, et a Deo puris mentibus infusae. Sed istis divinis consolationibus nemo semper pro suo affectu frui valet: quia tempus temptationis non diu cessat. Multum autem contrariatur supernae visitationi: falsa libertas animi et magna confidentia sui. Deus bene facit consolationis gratiam dando: sed homo male agit non totum Deo cum gratiarum actione retribuendo. Et ideo non possunt in nobis dona gratiae fluere; quia ingrati sumus auctori: nec totum refundimus fontali origini. Semper enim debetur gratia digne gratias referenti: et auferetur ab elato quod dari solet humili. Nolo consolationem: quae mihi aufert compunctionem. Nec affecto contemplationem: quae ducit in elationem. Non enim omne altum sanctum; nec omne dulce bonum nec omne desiderium purum: nec omne carum Deo gratum. Libenter accepto gratiam unde semper humilior et timoratior inveniar: atque ad relinquendum me paratior fiam. Doctus dono gratiae et eruditus subtractionis verbere non sibi audebit quicquam boni attribuere: sed potius se pauperem et nudum confitebitur. Da Deo quod Dei est, et tibi ascribe quod tuum est: hoc est Deo gratias pro gratia tribue; tibi autem soli culpam: et dignam poenam pro culpa deberi sentias. Pone te semper ad infimum, et dabitur tibi summum: nam summum non stat sine infimo. Summi sancti apud Deum: minimi sunt apud se. Et quanto gloriosiores: tanto in se humiliores. Pleni veritate et gloria caelesti: non sunt vanae gloriae cupidi. In Deo fundati et confirmati: nullo modo possunt esse elati. Et qui totum Deo ascribunt quidquid boni acceperunt, gloriam ab invicem non quaerunt: sed gloriam quae a solo Deo est volunt; et Deum in se et in omnibus sanctis laudari super omnia cupiunt: et semper in id ipsum tendunt. Esto igitur gratus pro minimo: et eris dignus maiora accipere. Sit tibi minimum etiam pro maximo: et magis contemptibile pro speciali dono. Si dignitas datoris inspicitur: nullum datum parvum aut nimis vile videbitur. Non enim parvum est: quod a summo Deo donatur. Etiam si poenas et verbera dederit, gratum esse debet: quia semper pro salute nostra facit quidquid nobis advenire permittit. Qui gratiam Dei retinere desiderat, sit gratus pro gratia data: patiens pro sublata. Oret ut redeat: cautus sit et humilis ne amittat.