Thomas a Kempis
ca. 1380 - 1471
|
De imitatione Christi
Admonitiones adinterna trahentes.[Liber II]
|
____________________________________________________________
|
|
|
DE CARENTIAOMNIS SOLACII.
CAPITVLVM IX.
Non est grave humanum contemnere solacium: cum adest divinum. Magnum est et valde magnum tam humano quam divino posse carere solacio; et pro honore Dei libenter exilium cordis velle sustinere, et in nullo se ipsum quaerere: nec ad proprium meritum respicere. Quid magni est, si hilaris sis et devotus adveniente gratia? Optabilis cunctis haec hora. Satis suaviter equitat: quem gratia Dei portat. Et quid mirum si onus non sentit, qui portatur ab omnipotente; et ducitur a summo ductore? Libenter habemus aliquid pro solacio: et difficulter homo exuitur a se ipso. Vicit sanctus martyr Laurentius saeculum cum suo sacerdote: quia omne quod in mundo delectabile videbatur despexit; et summum Dei sacerdotem Sixtum quem maxime diligebat: pro amore Christi etiam a se tolli clementer ferebat. Amore igitur creatoris amorem hominis superavit: et pro humano solacio divinum beneplacitum magis elegit. Ita et tu aliquem necessarium et dilectum amicum pro amore Dei disce relinquere; nec graviter feras cum ab amico derelictus fueris: sciens quoniam oportet nos omnes tandem ab invicem separari. Multum et diu oportet hominem in se ipso certare, antequam discat se ipsum plene superare: et totum affectum suum in Deum trahere. Quando homo stat super se ipsum: facile labitur ad consolationes humanas. Sed verus amator Christi et studiosus sectator virtutum, non cadit super consolationes; nec quaerit tales sensibiles dulcedines: sed magis fortes exercitationes et pro Christo duros sustinere labores. Cum igitur spiritualis a Deo consolatio datur, cum gratiarum actione accipe eam; sed Dei munus intellege esse: non tuum meritum. Noli extolli, noli nimium gaudere nec inaniter praesumere; sed esto magis humilior ex dono, cautior quoque et timoratior in cunctis actibus tuis: quoniam transibit hora illa et sequetur temptatio. Cum ablata fuerit consolatio non statim desperes; sed cum humilitate et patientia expecta caelestem visitationem: quoniam potens est Deus ampliorem tibi redonare consolationem. Istud non est novum nec alienum viam Dei expertis: quia in magnis sanctis et in antiquis prophetis, fuit saepe talis alternationis modus. Vnde quidam praesente iam gratia dicebat. Ego dixi in abundantia mea: non movebor in aeternum. Absente vero gratia quid in se fuerit expertus: adiungit dicens. Avertisti faciem tuam a me: et factus sum conturbatus. Inter haec tamen nequaquam desperat: sed instantius Dominum rogat et dicit. Ad te Domine clamabo: et ad Deum meum deprecabor. Denique orationis suae fructum reportat: et se exauditum testatur dicens. Audivit Dominus et misertus est mei: Dominus factus est adiutor meus. Sed in quo? Convertisti inquit planctum meum in gaudium mihi: et circumdedisti me laetitia. Si sic actum est cum magnis sanctis; non est desperandum nobis infirmis et pauperibus, si interdum in fervore et interdum in frigiditate sumus: quoniam spiritus venit et recedit secundum suae beneplacitum voluntatis. Vnde beatus Iob ait. Visitas eum diluculo: et subito probas illum. Super quid igitur sperare possum aut in quo confidere debeo; nisi in sola magna misericordia Dei, et in sola spe gratiae caelestis? Sive enim assint homines boni sive devoti fratres vel amici fideles: sive libri sancti vel tractatus pulchri, sive dulcis cantus et hymni; omnia haec modicum iuvant, modicum sapiunt: quando desertus sum a gratia et in propria paupertate relictus. Tunc non est melius remedium: quam patientia et abnegatio mei in voluntate Dei. Numquam inveni aliquem tam religiosum et devotum, qui non habuerit interdum gratiae subtractionem: aut non senserit fervoris diminutionem. Nullus sanctus fuit tam alte raptus et illuminatus: qui prius vel postea non fuerit temptatus. Non enim dignus est alta Dei contemplatione: qui pro Deo non est exercitatus aliqua tribulatione. Solet enim sequentis consolationis: temptatio praecedens esse signum. Nam temptationibus probatis: caelestis promittitur consolatio. Qui vicerit inquit: dabo ei edere de ligno vitae. Datur autem consolatio divina: ut homo fortior sit ad sustinendum adversa. Sequitur etiam temptatio: ne se elevet de bono. Non dormit diabolus nec caro adhuc mortua est, ideo non cesses te praeparare ad certamen: quia a dextris et a sinistris hostes sunt qui numquam quiescunt. |