BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Thomas a Kempis

ca. 1380 - 1471

 

De imitatione Christi

 

Admonitiones ad

interna trahentes.

[Liber II]

 

____________________________________________________________

 

 

 

DE FAMILIARI

AMICITIA IESV.

 

CAPITVLVM  VIII.

 

Quando Iesus adest totum bonum est: nec quicquam difficile videtur. Quando vero Iesus non adest: totum durum est. Quando Iesus intus non loquitur: consolatio vilis est. Si autem Iesus unum tantum verbum loquitur: magna consolatio sentitur. Nonne Maria Magdalena statim surrexit de loco in quo flevit; quando Martha illi dixit, magister adest et vocat te? Felix hora: quando Iesus vocat de lacrimis ad gaudium spiritus. Quam aridus et durus es sine Iesu. Quam insipiens et vanus: si cupis aliquid extra Iesum. Nonne hoc est maius damnum; quam si totum perderes mundum? Quid potest tibi mundus conferre sine Iesu? Esse sine Iesu gravis est infernus: et esse cum Iesu dulcis paradisus. Si fuerit te cum Iesus: nullus poterit nocere inimicus. Qui invenit Iesum invenit thesaurum bonum: immo bonum super omne bonum. Et qui perdit Iesum perdit nimis multum: et plus quam totum mundum. Pauperrimus est qui vivit sine Iesu: et ditissimus qui bene est cum Iesu. Magna ars est, scire cum Iesu conversari: et scire Iesum tenere magna prudentia. Esto humilis et pacificus: et erit te cum Iesus. Sis devotus et quietus: et manebit te cum Iesus. Potes cito fugare Iesum et gratiam eius perdere: si volueris ad exteriora declinare. Et si illum effugaveris et perdideris; ad quem fugies et quem tunc quaeres amicum? Sine amico non potes bene vivere; et si Iesus non fuerit tibi prae omnibus amicus: eris nimis tristis et desolatus. Fatue igitur agis: si in aliquo altero confidis aut laetaris. Eligendum est magis totum mundum habere contrarium: quam Iesum offensum. Ex omnibus ergo caris: sit Iesus solus dilectus specialis. Diligantur omnes propter Iesum: Iesus autem propter se ipsum. Solus Iesus Christus singulariter est amandus: qui solus bonus et fidelis prae omnibus invenitur amicis. Propter ipsum et in ipso tam amici quam inimici sint tibi cari; et pro omnibus his exorandus est: ut omnes ipsum cognoscant et diligant. Numquam cupias singulariter laudari vel amari; quia hoc solius Dei est: qui similem sibi non habet. Nec velis quod aliquis te cum in corde suo occupetur; neque tu cum alicuius occuperis amore: sed sit Iesus in te et in omni bono homine. Esto purus et liber ab intus: sine alicuius creaturae implicamento. Oportet te esse nudum et purum cor ad Deum gerere: si vis vacare et videre quam suavis sit Dominus. Et revera ad hoc non pervenies nisi gratia eius fueris praeventus et intractus; ut omnibus evacuatis et licentiatis: solus cum solo uniaris. Quando enim gratia Dei venit ad hominem: tunc potens fit ad omnia. Et quando recedit, tunc pauper et infirmus erit: et quasi tantum ad flagella relictus. In his non debet deici nec desperare, sed ad voluntatem Dei aequanimiter stare: et cuncta supervenientia sibi ad laudem Iesu Christi perpeti; quia post hiemem sequitur aestas: post noctem redit dies, et post tempestatem magna serenitas.