BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Thomas a Kempis

ca. 1380 - 1471

 

De imitatione Christi

 

Admonitiones ad

interna trahentes.

[Liber II]

 

____________________________________________________________

 

 

 

DE AMORE

IESV SVPER OMNIA.

 

CAPITVLVM  VII.

 

Beatus qui intellegit quid sit amare Iesum: et contemnere se ipsum propter Iesum. Oportet dilectum pro dilecto relinquere: quia Iesus vult solus super omnia amari. Dilectio creaturae fallax et instabilis: dilectio Iesu fidelis et perseverabilis. Qui adhaeret creaturae cadet cum labili: qui amplectitur Iesum firmabitur in aevum. Illum dilige et amicum tibi retine; qui omnibus recedentibus te non relinquet: nec patietur in fine perire. Ab omnibus oportet te aliquando separari: sive velis sive nolis. Teneas te apud Iesum vivens ac moriens et illius fidelitati te committe: qui omnibus deficientibus solus te potest iuvare. Dilectus tuus talis est naturae, ut alienum non velit admittere; sed solus vult cor tuum habere: et tamquam rex in proprio throno sedere. Si scires te bene ab omni creatura evacuare: Iesus deberet libenter te cum habitare. Paene totum perditum invenies: quidquid extra Iesum in hominibus posueris. Non confidas nec innitaris super calamum ventosum; quia omnis caro faenum: et omnis gloria eius ut flos faeni cadet. Cito decipieris: si ad externam hominum apparentiam tantum aspexeris. Si enim tuum in aliis quaeris solacium et lucrum: senties saepius detrimentum. Si quaeris in omnibus Iesum: invenies utique Iesum. Si autem quaeris te ipsum, invenies etiam te ipsum: sed ad tuam perniciem. Plus enim homo nocivior sibi si Iesum non quaerit: quam totus mundus et omnes sui adversarii.