Thomas a Kempis
ca. 1380 - 1471
|
De imitatione Christi
Admonitiones adinterna trahentes.[Liber II]
|
____________________________________________________________
|
|
|
DE LAETITIABONAE CONSCIENTIAE.
CAPITVLVM VI.
Gloria boni hominis: testimonium bonae conscientiae. Habe bonam conscientiam: et habebis semper laetitiam. Bona conscientia valde multa potest portare: et valde laeta est inter adversa. Mala conscientia, semper timida est et inquieta. Suaviter requiesces: si cor tuum te non reprehenderit. Noli laetari: nisi cum bene feceris. Mali numquam habent veram laetitiam nec internam sentiunt pacem: quia non est pax impiis dicit Dominus. Et si dixerint, in pace sumus, non venient super nos mala, et quis nobis nocere audebit: ne credas eis; quoniam repente exurget ira Dei, et in nihilum redigentur actus eorum: et cogitationes eorum peribunt. Gloriari in tribulatione, non est grave amanti: sic enim gloriari est gloriari in cruce Domini. Brevis gloria: quae ab hominibus datur et accipitur. Mundi gloriam semper comitatur tristitia. Bonorum gloria in conscientiis eorum: et non in ore hominum. Iustorum laetitia de Deo et in Deo est: et gaudium eorum de veritate. Qui veram et aeternam gloriam desiderat: temporalem non curat. Et qui temporalem requirit gloriam aut non ex animo contemnit: minus amare convincitur caelestem. Magnam habet cordis tranquillitatem: qui nec laudes curat nec vituperia. Facile erit contentus et pacatus: cuius conscientia munda est. Non es sanctior si laudaris: nec vilior si vituperaris. Quod es hoc es: nec maior dici vales quam Deo teste sis. Si attendis quid apud te sis intus: non curabis quid de te loquantur homines. Homo videt in facie: Deus autem in corde. Homo considerat actus: Deus vero pensat intentiones. Bene semper agere et modicum de se tenere: humilis animae indicium est. Nolle consolari ab aliqua creatura: magnae puritatis et internae fiduciae signum est. Qui nullum extrinsecus pro se testimonium quaerit: liquet quod totaliter se Deo commisit. Non enim qui se ipsum commendat ille probatus est ait beatus Paulus: sed quem Deus commendat. Ambulare cum Deo intus, nec aliqua affectione teneri foris: status est interni hominis. |